FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100  
101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   >>   >|  
elata mari respondet Gnosia tellus: hic crudelis amor tauri, suppostaque furto Pasiphae, mixtumque genus prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae; hic labor ille domus et inextricabilis error; magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit, caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. Bis conatus erat casus effingere in auro; bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi: 'Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit; nunc grege de intacto septem mactare iuvencos praestiterit, totidem lectas de more bidentes.' Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur iussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. Ventum erat ad limen, cum virgo. 'Poscere fata tempus' ait; 'deus, ecce, deus!' Cui talia fanti ante fores subito non voltus, non color unus, non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, et rabie fera corda tument; maiorque videri, nec mortale sonans, adflata est numine quando iam propiore dei. 'Cessas in vota precesque, Tros' ait 'Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent attonitae magna ora domus.' Et talia fata conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: 'Phoebe, graves Troiae semper miserate labores, Dardana qui Paridis direxti tela manusque corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras tot maria intravi duce te, penitusque repostas Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva, iam tandem Italiae fugientis prendimus oras; hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta. Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates, praescia venturi, da, non indebita posco regna meis fatis, Latio considere Teucros errantisque deos agitataque numina Troiae. Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum instituam, festosque dies de nomine Phoebi. Te quoque magna manent regnis penetralia nostris: hic ego namque tuas sortes arcanaque fata, dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo, alma, viros. F
PREV.   NEXT  
|<   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100  
101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   >>   >|  



Top keywords:

quoque

 

tempus

 

Phoebi

 

totidem

 

Troiae

 
Cessas
 

Teucros

 

ingens

 

centum

 

sacerdos


Phoebe
 

graves

 

semper

 

namque

 

sortes

 

cucurrit

 

tremor

 
funditque
 

preces

 

pectore


miserate

 

Aeacidae

 

nostris

 

corpus

 

magnas

 

obeuntia

 
terras
 
manusque
 

Dardana

 
labores

direxti

 

Paridis

 

arcanaque

 
propiore
 

quando

 

sacrabo

 

numine

 

maiorque

 
tument
 

videri


mortale

 

adflata

 

sonans

 

precesque

 

conticuit

 

Gelidus

 
penetralia
 
Teucris
 

attonitae

 

lectosque