FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  
ore. Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae decurrere iugis; alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cervi pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. At puer Ascanius mediis in vallibus acri gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. Interea magno misceri murmure caelum incipit; insequitur commixta grandine nimbus; et Tyrii comites passim et Troiana iuventus Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Troianus eandem deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et conscius aether conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae. Ille dies primus leti primusque malorum causa fuit; neque enim specie famave movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem: coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes--- Fama, malum qua non aliud velocius ullum; mobilitate viget, viresque adquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes; tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. Haec tum multiplici populos sermone replebat gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere regnorum immemores turpique cupidine captos. Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Iovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia li
PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  



Top keywords:
magnas
 
centum
 

vertice

 

passim

 

stridens

 

pravique

 

terraeque

 

umbram

 

nuntia

 
declinat

lumina
 

custos

 

turribus

 

culmine

 

territat

 
linguae
 

Enceladoque

 

perhibent

 
sororem
 

progenuit


celerem

 

pedibus

 

extremam

 

parens

 
deorum
 

inritata

 

pernicibus

 

mirabile

 

subter

 

totidem


subrigit
 
sonant
 
vigiles
 

plumae

 

horrendum

 
monstrum
 

ingens

 

corpore

 

pariter

 
Hammone

Garamantide

 
Nympha
 

templa

 

Iarban

 

detorquet

 
cursus
 
incenditque
 
animum
 

aggerat

 
dictis