FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  
rtamine tanto? Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus? Habes, tota quod mente petisti: ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio servire marito, dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' Olli---sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas averteret oras--- sic contra est ingressa Venus: 'Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive probet populos, aut foedera iungi. Tu coniunx tibi fas animum temptare precando. Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno: 'Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat confieri possit, paucis, adverte, docebo. Venatum Aeneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. Diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas, [conubio iungam stabili propriamque dicabo,] hic hymenaeus erit.'---Non adversata petenti adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora reliquit. It portis iubare exorto delecta iuventus; retia rara, plagae, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum vis. Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. Tandem progreditur, magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem. Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque agmina iungit. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam invisit Apollo, instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro; tela sonant umeris: haud illo segnior ibat Aeneas; tantum egregio decus enitet
PREV.   NEXT  
|<   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71  
72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   >>   >|  



Top keywords:
Aeneas
 
comites
 

Reginam

 

thalamo

 

cunctantem

 

equites

 

Massylique

 

venabula

 

Poenorum

 
mandit

spumantia
 

Tandem

 

progreditur

 

stipante

 

sonipes

 
exspectant
 

ostroque

 

insignis

 
limina
 

iuventus


dicabo

 

propriamque

 

hymenaeus

 

petenti

 
adversata
 

stabili

 

iungam

 

devenient

 

conubio

 

voluntas


adnuit
 
exorto
 
iubare
 

portis

 

delecta

 
caterva
 

reliquit

 

repertis

 

Cytherea

 
Oceanum

interea

 
Aurora
 

surgens

 

plagae

 

fremunt

 
Dryopesque
 
Cretesque
 
pictique
 

Agathyrsi

 
Cynthi