FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60  
61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   >>   >|  
tergo accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae semesam praedam et vestigia foeda relinquunt. Una in praecelsa consedit rupe Celaeno, infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem: 'Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis, et patrio Harpyias insontis pellere regno? Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando. Italiam cursu petitis, ventisque vocatis ibitis Italiam, portusque intrare licebit; sed non ante datam cingetis moenibus urbem, quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis ambesas subigat malis absumere mensas.' Dixit, et in silvam pennis ablata refugit. At sociis subita gelidus formidine sanguis deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis, sed votis precibusque iubent exposcere pacem, sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres. Et pater Anchises passis de litore palmis numina magna vocat, meritosque indicit honores: 'Di, prohibete minas; di, talem avertite casum, et placidi servate pios!' Tum litore funem deripere, excussosque iubet laxare rudentes. Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis, qua cursum ventusque gubernatorque vocabat. Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis. Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna, et terram altricem saevi exsecramur Ulixi. Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis et formidatus nautis aperitur Apollo. Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi; ancora de prora iacitur, stant litore puppes. Ergo insperata tandem tellure potiti, lustramurque Iovi votisque incendimus aras, Actiaque Iliacis celebramus litora ludis. Exercent patrias oleo labente palaestras nudati socii; iuvat evasisse tot urbes Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis. Interea magnum sol circumvolvitur annum, et glacialis hiemps aquilonibus asperat undas. Aere cavo clipeum. magni gestamen Abantis, postibus adversis figo, et rem carmine signo: AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA. Linquere tum portus iubeo et considere transtris: certatim socii feriunt mare et aequora verrunt. Protinus aerias Phaeacum abscondimus arces, litoraque Epiri legimus portuque subimus Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem. Hic incredibilis rerum fama occupat auris, Priamiden Helenum Graias regn
PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60  
61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   >>   >|  



Top keywords:
litore
 
Italiam
 

Apollo

 

tandem

 

insperata

 

iacitur

 

succedimus

 

parvae

 

ancora

 
tellure

puppes
 

incendimus

 

patrias

 

Exercent

 

labente

 
nudati
 

palaestras

 

litora

 
celebramus
 

votisque


lustramurque

 

petimus

 

Iliacis

 

Actiaque

 
potiti
 

formidatus

 

nemorosa

 

fluctu

 

adparet

 

Zacynthos


Dulichiumque
 
Neritos
 
Sameque
 

spumantibus

 

cursum

 
ventusque
 

vocabat

 

gubernatorque

 

Effugimus

 
nimbosa

Leucatae

 
cacumina
 

montis

 

aperitur

 

nautis

 
exsecramur
 
Laertia
 
Ithacae
 

scopulos

 
terram