FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  
llae. Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,--- quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos,--- quin adeas vatem precibusque oracula poscas ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella, et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.' Quae postquam vates sic ore effatus amico est, dona dehinc auro gravia sectoque elephanto imperat ad navis ferri, stipatque carinis ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, loricam consertam hamis auroque trilicem, et conum insignis galeae cristasque comantis, arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti. Addit equos, additque duces; remigium supplet; socios simul instruit armis. Interea classem velis aptare iubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti. Quem Phoebi interpres multo compellat honore: 'Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis. Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est; Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. Vade' ait 'O felix nati pietate. Quid ultra provehor, et fando surgentis demoror austros?' Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine vestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur: 'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O milli sola mei super Astyanactis imago: sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; et nunc aequali tecum pubesceret aevo.' Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: 'Vivite felices, quibus est fortuna peracta iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis. Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque
PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  



Top keywords:
Ausoniae
 
quibus
 

secundos

 

honore

 

ferebat

 

Andromachae

 

longum

 

monumenta

 

manuum

 
testentur

mearum
 

amorem

 

extrema

 

tuorum

 

Astyanactis

 
Hectoreae
 

oculos

 

coniugis

 
austros
 

demoror


surgentis

 

Andromache

 

maesta

 

digressu

 
provehor
 

Apollo

 

pietate

 

supremo

 

onerat

 

textilibusque


aequali
 
chlamydem
 
picturatas
 

subtemine

 

vestes

 
Ascanio
 

Phrygiam

 

Accipe

 

Vivite

 
Thybrim

quando

 
vicinaque
 

Thybridis

 

gentique

 

intraro

 
Graiis
 
fecere
 
vestrae
 

videtis

 
melioribus