FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  
circumfusa ruit, certantque inludere capto. Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno disce omnes. Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit: 'Heu, quae nunc tellus' inquit 'quae me aequora possunt accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat, cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?' Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus, quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto. [Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:] 'Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo: hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris Belidae nomen Palamedis et incluta fama gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi insontem infando indicio, quia bella vetabat, demisere neci, nunc cassum lumine lugent. Illi me comitem et consanguinitate propinquum pauper in arma pater primis huc misit ab annis, dum stabat regno incolumis regumque vigebat consiliis, et nos aliquod nomenque decusque gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi--- haud ignota loquor---superis concessit ab oris, adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, et casum insontis mecum indignabar amici. Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset, si patrios umquam remeassem victor ad Argos, promisi ultorem, et verbis odia aspera movi. Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes criminibus terrere novis, hinc spargere voces in volgum ambiguas, et quaerere conscius arma. Nec requievit enim, donec, Calchante ministro--- sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo? Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos, idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas, hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.' Tum vero ardemus scitari et quaerere causas, ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur: 'Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta moliri, et longo fessi discedere bello; fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti interclusit hiemps, et terruit Auster euntis. Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi. Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoe
PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  



Top keywords:
aliquod
 
quaerere
 

inquit

 

aspera

 

poenas

 

sanguine

 

semper

 

spargere

 

Calchante

 
ministro

requievit
 

conscius

 

terrere

 

criminibus

 

ambiguas

 
volgum
 

Ulixes

 

remeassem

 
adflictus
 

tenebris


luctuque

 

trahebam

 

concessit

 

superis

 
pellacis
 

postquam

 

Invidia

 

loquor

 

ignota

 

insontis


victor
 
nequiquam
 
umquam
 

promisi

 

verbis

 
ultorem
 

patrios

 

tulisset

 

indignabar

 
demens

utinam

 
interclusit
 

hiemps

 

Auster

 

terruit

 
fecissentque
 
relicta
 
cupiere
 

moliri

 
discedere