FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  
dens infesto volnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit: 'At tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere voltus. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.' Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit. Cui Pyrrhus: 'Referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori; illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. Nunc morere.' Hoc dicens altaria ad ipsa trementem traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeva, dextraque coruscum extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem. Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus, avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus. At me tum primum saevus circumstetit horror Obstipui; subiit cari genitoris imago, ut regem aequaevum crudeli volnere vidi vitam exhalantem; subiit deserta Creusa, et direpta domus, et parvi casus Iuli. Respicio, et quae sit me circum copia lustro. Deseruere omnes defessi, et corpora saltu ad terram misere aut ignibus aegra dedere. [Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio: dant clara incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti. Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et poenas Danaum et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese atque aris invisa sedebat. Exarsere ignes animo; subit ira cadentem ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. 'Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho, coniugiumque, domumque, patres, natosque videbit, Iliadum turba et Phrygiis comitata ministri
PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  



Top keywords:
sanguine
 
subiit
 

poenas

 

Pergama

 

volnere

 

Pyrrhus

 

oculos

 

Respicio

 

circum

 
Creusa

deserta
 

exhalantem

 

direpta

 

lustro

 

Troiam

 
ignibus
 

dedere

 

Iamque

 
misere
 

defessi


corpora

 

terram

 

Deseruere

 

incensam

 
umeris
 

quondam

 

avolsumque

 

corpus

 

nomine

 

truncus


litore
 
regnatorem
 
superbum
 

terrisque

 

ingens

 
populis
 

primum

 

genitoris

 

crudeli

 
aequaevum

prolapsa

 
circumstetit
 

saevus

 

videntem

 

horror

 
Obstipui
 
patriam
 
ulcisci
 

cadentem

 
sceleratas