FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  
ce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis. Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis, squalentem barbam et concretos sanguine crinis volneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios. Ultro flens ipse videbar Compellare virum et maestas expromere voces: 'O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum, quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris exspectate venis? Ut te post multa tuorum funera, post varios hominumque urbisque labores defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?' Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, 'Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis. Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troia penatis: hos cape fatorum comites, his moenia quaere magna, pererrato statues quae denique ponto.' Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. Excutior somno, et summi fastigia tecti ascensu supero, atque arrectis auribus adsto: in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor. Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam Volcano superante domus; iam proxumus ardet Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis in armis, sed glomerare manum bello et concurrere in arcem cum sociis ardent animi; furor iraque mentem praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, sacra manu victosque deos parvumque nepotem ipse trahit, cursu
PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  



Top keywords:
trahit
 
sternit
 

labores

 

Hector

 

Panthus

 

moenia

 

praecipitisque

 

ascensu

 

auribus

 
supero

arrectis
 

boumque

 

incidit

 

veluti

 

austris

 
flamma
 

rapidus

 

torrens

 
flumine
 

montano


segetem

 

furentibus

 

armorumque

 

adytis

 
aeternumque
 

potentem

 

effert

 

penetralibus

 

Diverso

 

Vestamque


vittas
 
statues
 
pererrato
 

denique

 

manibus

 
interea
 

miscentur

 

ingruit

 

sonitus

 
clarescunt

horror

 
Excutior
 

recessit

 

obtecta

 

quamquam

 
secreta
 
parentis
 
arboribusque
 

Anchisae

 
fastigia