FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29  
30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   >>   >|  
rtitur in omnes. Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: 'O socii---neque enim ignari sumus ante malorum--- O passi graviora, dabit deus his quoque finem. Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti: revocate animos, maestumque timorem mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit. Per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. Durate, et vosmet rebus servate secundis.' Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; tergora deripiunt costis et viscera nudant; pars in frusta secant veribusque trementia figunt; litore aena locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt, spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis. Atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis, et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens; nunc eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare prorupt
PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29  
30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   >>   >|  



Top keywords:
fortemque
 
Aeneas
 

litore

 

Troiae

 

suffusa

 

nitentis

 

adloquitur

 

iactantem

 

pectore

 
lacrimis

tristior
 

oculos

 

deumque

 

fulmine

 

terres

 
committere
 

imperiis

 

hominumque

 
tantum
 

aeternis


potuere

 

Cloanthum

 

Iuppiter

 

crudelia

 
Praecipue
 

Oronti

 

aethere

 

constitit

 

quibus

 

vertice


Libyae
 
defixit
 
regnis
 

lumina

 

populos

 
velivolum
 

despiciens

 

terrasque

 

iacentis

 
litoraque

clauditur

 
potuit
 

Antenor

 

laborum

 

mediis

 
elapsus
 
Illyricos
 
Achivis
 

casibus

 
fortuna