FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56  
57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   >>   >|  
venti anniuersarij arenis ostia fluminum suffocant.] Nullo tamen humano ingenio videtur hoc mare transuadari, aut nauigari, aut illo piscari, sed nec propter sui longitudinem, et plura impedimenta de prope circuiri. Item ab hoc latere maris per tres dietas habentur magnae montium alpes, inter quas venit quasi oriens de Paradiso fluuius decurrentibus petris, nihil penitus habens aquae, in quibus aestimandae sunt plurimum magnarum esse virtutum, quamuis de singulis humanae scientiae constare non potest. Hic petrarum fluuius currit ad intercisum tempus, quasi in tribus septimanae diebus, per spatium deserti Indiae plurium dietarum, velut fluuius, quousque tandem se perdat in mare arenosum praedictum, atque ex tunc ipsi lapides penitus non comparent. Tempore autem sui cursus nullus appropinquare praesumit, prae strepitu eius et motu: sed tempore quietis aditur sine periculo vitae. In Orientem versus fluuij originem ad ingressum deserti magni inter quosdam de montibus, cernitur grandis terrae planicies tanquam spatiosi campi totaliter arenosi, in quo videntur ad Solis ortum exurgere de arena, et secundum eleuationem Solis excrescere quaedam virgulta, atque in feruore meridiei producere fructum. Ac de illo in Solis decliuo fructus cum arbustulis paulatim minui, et in occasu penitus deperire, vnde et nullus hominum audet illorum vti fructibus, ne sit quid fantasticum et nociuum. In huius deserti interioribus, vidi homines in toto syluestres, qui etsi in superioribus formam praetendere videantur humanam, descendunt in subterioribus ad formam bestiae alicuius. Horum quidam frontes gerunt cornibus asperatas, grinientes vt ferae vel apri: alij nonnulla vti videntur loquela, quam nemo rationalium nonit, et quibusdam signis concepta depromunt. Et est illic pluralitas syluestrium canum, qui dicuntur papiones, quibus postquam edomiti, et ad venandum instructi fuerint, valent capi multae bestiae per desertum. [Sidenote: Papagalli.] Est et copiositas papingonum auium viridium in colore quas appellant phicake, et quarum diuersa sunt genera, nobiliores habent latas in rostro linguas, et in vtroque pede digitos duos. Et quaedam ex istis naturaliter loquuntur verba aut prouerbia, seu salutationes, in patriae idiomate, vt euidenter salutes, concedant, et reddant viatoribus, et nonnunquam debitum iter errantibus per desertum ostendant. Minus autem nobiles non loquuntur ex natura, sed si latas habent linguas, et non sunt vltra duorum
PREV.   NEXT  
|<   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56  
57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   >>   >|  



Top keywords:
penitus
 

fluuius

 

deserti

 

linguas

 
formam
 
bestiae
 

nullus

 
desertum
 

loquuntur

 

quibus


habent

 

videntur

 
quaedam
 

asperatas

 
hominum
 
illorum
 

grinientes

 

deperire

 
paulatim
 

arbustulis


quibusdam

 

rationalium

 

nonnulla

 
cornibus
 

loquela

 
occasu
 

nociuum

 

fantasticum

 

signis

 

superioribus


syluestres

 

interioribus

 
praetendere
 

alicuius

 

homines

 

quidam

 
frontes
 
fructibus
 

videantur

 

humanam


descendunt

 

subterioribus

 

gerunt

 

venandum

 
prouerbia
 

salutationes

 
patriae
 

euidenter

 
idiomate
 

naturaliter