FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   786   787   788   789   790   791   792   793   794   795   796   797   798   799   800   801   802   803   804   805   806   807   808   809   810  
811   812   813   814   815   816   817   818   819   820   821   822   823   824   825   826   827   828   829   830   831   832   833   834   835   >>   >|  
eius qualiacunque toleramus. At ille gigantum tyrannus ternos mundos gravibus iniuriis vexat Deos, Sapientes, Genios, Fidicines coelestes, Titanes, mortales denique, exsuperat ille aegre cohibendus, tuoque munere demens. Non ibi calet sol, neque Ventus prae timore spirat, nee flagrat ignis, ubi Ravanas versatur. Ipse oceanus, vagis fluctibus redimitus, isto viso stat immotus; eiectus fuit e sede sua Cuverus, huius robore vexatus. Ergo ingens nobis periculum imminet ab hoc gigante visu horribili; tuum est, alme Parens! auxilium parare, quo hic deleatur. Ita admonitus ille a diis universis, paulisper meditatus, Ehem! inquit, hancce inveni rationem nefarium istum necandi. Petierat is a me, ut a Gandharvis, a Geniis, a Divis, Danuibus Gigantibusque necari non posset et me annuente voto suo potitus est. Prae contemptu vero monstrum illud homines non commemoravit: ideo ab homine est necandus: nullum aliud exstat leti genus, quod ei sit fatale. Postquam audiverant gratum hunc sermonem BRACHMANIS ore prolatum, Di cum duce suo Indra summopere gaudio erecti sunt. Eodem temporis momento Vishnus, istuc accessit, splendore insignis, concham, discum et clavum manibus gestans, croceo vestitu, mundi dominus, vulturis Vinateii dorso, sicuti sol nimbo, vectus, armillas ex auro candente gerens, salutatus a Superum primoribus. Quem laudibus celebratum reverenter Di universi compellarunt. Tu animantium afflictorum es vindex, Madhus interfector! quamobrem nos afflicti te apprecamur. Sis praesidio nobis numine tuo inconcusso. Dicite, inquit Vishnus, quid pro vobis facere me oporteat. Audito eius sermone, Di hunc in modum respondent: Rex quidam, nomine Dasarathus, austeris castimoniis sese castigavit, litavit sacrificio equino, prolis cupidus et prole carens. Nostro hortatu tu, Vishnus, conditionem natorum eius subeas: ex tribus eius uxoribus, Pudicitiae, Venustatis et Famae similibus, nasci, velis, temetipsum quadrifariam dividens. Ibi tu in humanam naturam conversus Ravanam, gravissimam mundi pestem, diis insuperabilem, O Vishnus! proelio caede. Gigas ille vecors Ravanas Deos cum Fidicinum choris, Beatos et Sapientes praestantissimos vexat, audacia superbiens. Etenim ab hoc furioso Sapientes Fidicines et nymphae, ludentes in Nandano viridario, sunt proculcati. Tu es nostrum omnium summa salus, divine bellator! Ut deoram hostes extinguas, ad sortem humanam animum converte. Augustus ille Narayanus, diis hunc in modum coram hortantibus, eosdem ap
PREV.   NEXT  
|<   786   787   788   789   790   791   792   793   794   795   796   797   798   799   800   801   802   803   804   805   806   807   808   809   810  
811   812   813   814   815   816   817   818   819   820   821   822   823   824   825   826   827   828   829   830   831   832   833   834   835   >>   >|  



Top keywords:

Vishnus

 

Sapientes

 
Ravanas
 

inquit

 

humanam

 

Fidicines

 

sermone

 
oporteat
 

Audito

 

facere


Dicite

 

sicuti

 

vulturis

 

croceo

 
vestitu
 

austeris

 

castimoniis

 

gestans

 

Dasarathus

 

nomine


dominus

 

inconcusso

 
respondent
 
quidam
 
Vinateii
 

reverenter

 
celebratum
 

universi

 
compellarunt
 
armillas

animantium
 

laudibus

 
salutatus
 
gerens
 

Superum

 

primoribus

 
afflictorum
 
apprecamur
 

praesidio

 
vectus

candente

 

numine

 

afflicti

 

Madhus

 

vindex

 

interfector

 
quamobrem
 

viridario

 
Nandano
 

ludentes