colere, et leges semper amare tuas.
Haec mihi, quo gentes, quo secula, Christe, piasti,
Sanguine, precanti promereare tuo!
[Feb. 27, 1784.]
Mens mea, quid quereris? veniet tibi mollior hora,
In summo ut videas numine laeta patrem;
Divinam insontes iram placavit Iesus;
Nunc est pro poena poenituisse reis.
CHRISTIANUS PERFECTUS.
Qui cupit in sanctos, Christo cogente, referri,
Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis
Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro
Instet, et evellens terroris spicula corde,
Suspiciat tandem clementem in numine patrem.
Huic quoque, nec genti nec sectae noxius ulli,
Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse
Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus,
Cunctorum ignoscat vitiis, pictate fruatur.
Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit
Ut vitam, poscat si res, impendere vero.
Cura placere Deo sit prima, sit ultima; sanctae
Irruptum vitae cupiat servare tenorem;
Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas
Displiceat, servet tutum sub pectore rectum:
Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas,
Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno,
Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.
Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbae
Ne stolidae similis, leges sibi segreget audax
Quas servare velit, leges quas lentus omittat,
Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo,
Sponte sua demens; nihilum decedere summae
Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit.
Denique perpetuo contendit in ardua nisu,
Auxilioque Dei fretus, jam mente serena
Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum.
Paulatim mores, animum, vitamque refingit,
Effigiemque Dei, quantum servare licebit,
Induit, et, terris major, coelestia spirat.
Aeterne rerum conditor,
Salutis aeternae dator;
Felicitatis sedibus
Qui nec scelestos exigis,
Quoscumque scelerum poenitet;
Da, Christe, poenitentiam,
Veniamque, Christe, da mihi;
Aegrum trahenti spiritum
Succurre praesens corpori;
Multo gravatam crimine
Mentem benignus alleva.
Luce collustret mihi pectus alma,
Pellat et tristes animi tenebras,
Nec sinat semper tremere ac dolere,
Gratia Christi.
Me pater tandem reducem benigno
Summus amplexu foveat, beato
Me gregi sanctus socium beatum
Spiritus addat.
JEJUNIUM ET CIBUS.
Serviat ut menti corpus jejunia serva,
Ut mens utatur corpore, sume cibos.
AD URBANUM[a], 1738.
Urbane, nullis fesse laboribus,
Urbane, nullis victe calumniis,
Cui fronte sertu
|