it.
Br. 266.
Clarus Ioannes, reginae affinis, ab alto
Sanguine Anastasii; cuncta sepulta jacent:
Et pius, et recti cultor: non illa jacere
Dicam; stat virtus non subigenda neci.
Br. 267.
Cunctiparens tellus, salve, levis esto pusillo
Lysigeni, fuerat non gravis ille tibi.
Br. 285.
Naufragus hic jaceo; contra, jacet ecce colonus!
Idem orcus terras, sic, pelagoque subest.
Br. 301.
Quid salvere jubes me, pessime? Corripe gressus;
Est mihi quod non te rideo, plena salus.
Br. 304.
Et ferus est Timon sub terris; janitor orci,
Cerbere, te morsu ne petat ille, cave.
Br. 307.
Vitam a terdecimo sextus mihi finiet annus,
Astra mathematicos si modo vera docent.
Sufficit hoc votis, flos hic pulcherrimus aevi est,
Et senium triplex Nestoris urna capit.
Br. 322.
Zosima, quae solo fuit olim corpore serva,
Corpore nunc etiam libera facta fuit.
Br. 326.
Exiguum en! Priami monumentum; hand ille meretur
Quale, sed hostiles, quale dedere manus.
Br. 326.
Hector dat gladium Ajaci, dat balteum et Ajax
Hectori, et exitio munus utrique fuit.
Br. 344.
Ut vis, ponte minax, modo tres discesseris ulnas
Ingemina fluctus, ingeminaque sonum.
Br. 344.
Naufragus hic jaceo, fidens tamen utere velis;
Tutum aliis aequor, me pereunte, fuit.
Br. 398.
Heraclitus ego; indoctae ne laedite liuguae
Subtile ingenium, quaero, capaxque mei;
Unus homo mihi pro soxcentis, turba popelli
Pro nullo, clamo nunc tumulatus idem.
Br. 399.
Ambraciota, vale lux alma, Cleombrotus infit,
Et saltu e muro ditis opaca petit:
Triste nihil passus, animi at de sorte Platonis
Scripta legens, sola vivere mente cupit.
Br. 39
|