FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38  
39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   >>   >|  
secutione Christianorum tendente cum pleno exercitu per hunc locum, et Christianis tyrannidem eius fugientibus, contigit ex improuiso eos ita arctari, vt se effugere desperarent, quapropter statim ad orationis refugium omnes se sternentes clamauerunt ad Christum auxiliatorem suum: Et deus, qui pro puro corde Christianos ad se orantes semper exaudit, expleuit illic literam vaticinij Isaiae: quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos, monstrans per tenebram terrenam, quam eis superduxit, quas passuri essent inimici nominis Christi tenebras infernales, indicansque per temporalem vitam, quam sibi fidelibus conseruauit, eam quam possessuri sunt viri Christiani vitam perpetuam, et coelestem. Itaque hoc regnum Abchaz ad occidentem sui iungitur regno Turciae, quod in longo et lato valde extensum multas continet prouincias scilicet Iconiae, Cappadociae, Saurae, Brike, Besicon, Patan, et Gennoch; hij omnes Turci, cum tota Syria et Arabia vsque ad Galliziam Hispaniae, subsunt Imperatori Babyloniae Soldano, et sunt in singulis prouinciis et regionibus ciuitates magnae, ac multae nimis. Consequenter huic regno Turciae ad Occidentem sui in ciuitate Cathasa [Marginal note: Vel Sathata.] iungitur per mare Greciae superior pars potestatis Imperatoris Constantinopolitani, et quasi ad Aquilonem contiguatur regno Syriae: cuius vna prouincia est terra promissionis, prout hoc satis dictum est supra. Sunt et aliae terre, et Insulae, et patriae latae, et spatiosae, continentes in se multa regna, et reges, et gentes diuersas, de quibus nunc per singula pertractare non est consilij. Ad supradictam Chaldaeam iungitur Mesopotamia, et minor Armenia, et velut ad Austrum eius AEthiopia, Mauritania, Lybia alta et bassa, et Nubia. [Sidenote: Extensio Imperij Grand Can.] Excepto ergo duntaxat districtu Imperij Persiae, et potestate Soldani, omnes saepe pertractatae terrae, regiones, regna et Insulae descendendo tam par Aquilonem, quam ad Austrum a prouincia Cathay, vsque ad Christianitatem sunt de Imperio Tartariae Grand Can. [Sidenote: Distantia a Roma ad Cathayam per Institores.] Et notandum de spacio distantiae, quod institores de Roma, vel Venetia festinantes tam per terras, quam per mare, expendunt de tempore 11. menses, et quandoque duodecim, priusquam in Cathay valeant peruenire. Hijs itaque visis describam saltem aliquas a prouincia Cathay in orientem terras Imperij Tartarorum. [Sidenote: Cadilla Regio orientalior Cathay. Angli nos
PREV.   NEXT  
|<   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38  
39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   >>   >|  



Top keywords:
Cathay
 

prouincia

 

Imperij

 

iungitur

 
Sidenote
 
Insulae
 

Aquilonem

 
Turciae
 

Austrum

 

terras


gentes

 

supradictam

 
continentes
 

consilij

 
diuersas
 
spatiosae
 

Cadilla

 

singula

 
quibus
 

pertractare


orientalior

 

Constantinopolitani

 

Imperatoris

 
contiguatur
 

Syriae

 
potestatis
 

Sathata

 

Greciae

 

superior

 

Chaldaeam


patriae

 

dictum

 
promissionis
 

spacio

 

notandum

 

distantiae

 
institores
 
Institores
 

Cathayam

 

Christianitatem


saltem

 

Imperio

 

Tartariae

 

Distantia

 
Venetia
 

festinantes

 
duodecim
 

itaque

 
priusquam
 

valeant