FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39  
40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   >>   >|  
tri hanc bestiolam nuper viderunt in Persia.] Illic habetur regio Cadilla spaciosa multum, simul et speciosa: crescunt namque in ea fructus ad quantitatem magnorum Cawardorum, in quibus inuenitur vna bestiola, in carne et sanguine ad formam agnelli absque lana, et manducatur totus fructus cum bestiola. Sunt et alij plures diuersi fructus, quorum penes nos non est respectus nec vsus. Nam et sunt ibi nonnullae speciales vites ferentes botros incredibiliter magnos, quorum vnum vix virilis vir valet in hasta portare. Et deinde in meridiem per aliquas diaetas, potest perueniri ad primas Caspiae alpes, quae descendendo descendunt vsque ad Amazoniam, insulam mulierum, de qua tractatum est. Inter has Alpes retinetur maxima multitudo Iudaeorum decem tribum Israel, per Dei voluntatem ita inclusa, vt in copiosa numerositate non possint a nostra parte exire, quamuis aliqui pauci nonnunquam sunt visi transisse. Haberent autem competentem exitum circa insulam Amazoniae, sed illum diligenter regina obseruat. [Sidenote: Bacchariae Regnum vel Boghariae.] Porro de regione Cadilla in orientem venitur ad regnum Backariae, in qua mali et multum crudeles habitant homines, nec est securum itinerare per illam, quod ad modicam occasionem (si Deus non conseruaret) occiderent viatorem et manducarent. [Sidenote: Arbor Lanifera.] Illic sunt arbores ferentes lanam velut ouium, ex qua texunt pannos ad vestimenta. Hypocentauri sunt ibi pro media superiori parte in forma humana, et pro inferiori figura equorum, seu taurorum, venantes in terris, et piscantes in aquis quod comedunt, et super omnia carnes hominum, quos capere possunt. [Sidenote: Gryphones, de quibus Paulus Venetae] Nec non et gryphi illic apparent pro media posteriori parte in forma leonis, pro anteriori in forma aquilae. Sed sciatis, corpus magni gryphi maius esse octo leonibus de partibus istis. Nam postquam equum, bouem vel hominem, etiam asinum occiderit, leuat et asportat pleno volatu: tanquam cornua bouis aut vaccae sunt illi vngulae, de quibus etiam fieri solent ciphi ad bibendum, qui plurimum reputantur preciosi. Fiunt quoque de pennis alarum eius arcus rigidi, et fortes ad iaciendum missilia et sagittas. Ad istius regni Baccariae extremitates in Orientum finitur terra potestatis Grand Can: Et iungitur ei terra potestatis magni Imperatoris Indiae, qui semper vocatur Praesbyter Ioannes. Notandum, quoties per prouincias totius Imperij Grand Can, quicquam accidit, quod Imperatorem n
PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39  
40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

fructus

 

quibus

 

potestatis

 
ferentes
 
gryphi
 

bestiola

 
quorum
 

Cadilla

 

insulam


multum

 

Gryphones

 
leonibus
 

leonis

 
possunt
 
anteriori
 

capere

 

posteriori

 
sciatis
 

apparent


corpus

 

Paulus

 

Venetae

 
aquilae
 

terris

 
texunt
 

pannos

 

Hypocentauri

 

vestimenta

 

viatorem


occiderent

 

manducarent

 
arbores
 

Lanifera

 

superiori

 

humana

 
piscantes
 
comedunt
 

carnes

 

partibus


venantes

 

figura

 

inferiori

 

equorum

 
taurorum
 

hominum

 
tanquam
 

extremitates

 
Baccariae
 

Orientum