FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  
renominatae ciuitates, quarum meliores duae dicuntur Bocura et Seonargant, quam aliqui appellant Samarkand. Et altera Regio bassae Persiae, descendens a flumine Pyson, qui ad sui occidentem iungiter regno Mediae et terrae minoris Armeniae, et ad Aquilonem mari Caspio, et ad Austrum terrae minoris Indiae. In hac bassa Persia tres principaliores ciuitates sunt Aessabor, Saphaon, Sarmasaule. In terra autem maioris Armeniae quondam habebantur quatuor regna quae nunc dicuntur subesse Imperio Persarum, habetque famam terrae nobilis, et ad occidentem sui iungitur Regno Turciae. Hec Armenia multas valde bonas continet ciuitates, quarum famosior est Taurisa. Regnum Mediae quod subest Regi Persarum quamuis non latum est, tamen longum est, et ad occidentem sui regno Chaldeae coniunctum. In Media meliores duae ciuitates sunt, Seras, et Keremen. [Sidenote: Georgia. Abchas, alias Alchaz.] Hinc ad occidentem sui, iuncta est regio Georgiae, quae modo constat diuisa in duo regna: Nam pars superior, quae iungitur Mediae, reseruauit sibi nomen Georgiae, sed inferior pars dicitur regnum Abchaz. Ambo haec regna, et regis eorum, sunt de fide Christiana, et homines ita deuoti vt ad minus semel in hebdomada communicent sacramentis, iuxta ritum Graecorum confectis. Et quidem regnum Georgiae subiacet imperio Grand Can: sed Abchaz nunquam ab ipso Imperatore Tartariae, neque Persarum, neque Medorum domino subdi potuit, eo quod munitum est aquis et rupibus et alijs prouisionibus contra impugnationes hostiles. [Sidenote: In parte regni Georgiae sunt tenebrae.] Iuxta hoc regnum Abchaz habetur vnum minum et mirabile, nam magnus est territorij locus dictus Hamson, et continens in circuitu spacium viae quatuor diaetarum: videter semper opertus tenebris densis vt nemo audeat illic intrare profunde, quoniam si qui presumpserint, non sunt visi reuerti. Attamen fatentur vicini sub illis se tenebris audisse nonnunquam clamores hominum, hinnitus, mugitus, rugitus, et boatus pecudum, et bestiarum, sed et cantus gallorum, vt per haec et alia signa constet ibi habitare gentes: nam et fluuius decurrens monstrat signa saepe certissima in suo exitu: ignoratur tamen si tenebrae per totum territorium sint eiusdem densitatis, an forte sint in circuitu per aliquod spacium, et intrinsecus plus luminosum. Dicuntur autem tenebrae istae olim per diuinum miraculum aduenisse. Saboere enim Imperatore Persarum, circa annum Gratiae ducentessimum quinquagessimum in per
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  



Top keywords:
occidentem
 

Persarum

 

Georgiae

 

ciuitates

 
Mediae
 
tenebrae
 

terrae

 
Abchaz
 

regnum

 

Sidenote


tenebris

 

quatuor

 
iungitur
 

dicuntur

 
quarum
 
Imperatore
 

meliores

 

spacium

 
circuitu
 

Armeniae


minoris

 

Saboere

 

continens

 
dictus
 

Hamson

 
videter
 

audeat

 

intrare

 

profunde

 

densis


territorij

 

semper

 
opertus
 

aduenisse

 

diaetarum

 

Gratiae

 
rupibus
 
prouisionibus
 

contra

 

munitum


quinquagessimum

 

domino

 

potuit

 

impugnationes

 
hostiles
 

mirabile

 
quoniam
 

habetur

 
ducentessimum
 

magnus