animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam,
quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus
quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis. Quae
quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor
vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum inmortalium
significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum
ingressus; qui iam non pro cul, ut quondam Solebant, ab externo hoste
atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa
atque urbis tecta defendunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari,
implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse
voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a
perditissimorum civium nefario scelere defendant.
M. TULLI CICERONIS
ORATIO IN CATILINAM TERTIA
AD POPULUM.
ARGUMENTUM.
Aliquanto post quam haec gesta erant, cum legati Allobrogum, qui a
Lentulo temptati M. Cicerone auctore favere se coniurationi simulaverant,
exeuntes ex urbe cum T. Volturcio, qui erat a Lentulo ad Catilinam missus,
in ponte Mulvio nocte comprehensi essent litteraeque, quae ab Lentulo,
Cethego, P. Gabinio Cimbro ad Catilinam ferebantur, Ciceroni traditae is
arcessitis coniurationis principibus senatum in aedem Concordiae coegit
III Non. Decembres. Ibi cum legati et Volturcius omnem rem indicassent,
coniurati litteris suis convicti in custodiam dati sunt, Ciceroni autem
gratiae a senatu actae supplicatioque decreta est. Quibus rebus peractis
Cicero in contionem prodiit et populo, quae acta essent, exposuit hac,
quae infra legitur, oratione.
Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona, fortunas,
coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii,
fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium
summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque
ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam
videtis. Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ii dies,
quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa
laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum
voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad
deos inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque
vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam
amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis,
|