dum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut
oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte
prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum
audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego
providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi
quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis
praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica
dignitas, quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui
neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt. Est enim in nobis
is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnis
in probos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus domesticorum
hostium depulsus a vobis se in me unum convorterit, vobis erit videndum,
Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute
vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid est
quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore
vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi lubeat
ascendere? Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in
consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in
conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam.
Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quae gesserim,
curemque, ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites,
quoniam iam est nox, venerati Iovem illum, custodem huius urbis ac
vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum
depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. Id
ne vobis diutius faciuudum sit, atque ut iu perpetua pace esse possitis,
providebo.
M. TULLI CICERONIS
IN CATILINAM ORATIO QUARTA
HABITA IN SENATU.
ARGUMENTUM.
Cum M. Cicero consul Nonis Decembribus senatum in aede Iovis Statoris
consuleret, quid de iis coniurationis Catilinae sociis fieri placeret, qui
in custodiam traditi essent, factum est, ut duae potissimum sententiae
proponerentur, una D. Silani consulis designati, qui morte multandos illos
censebat, altera C. Caesaris, qui illos publicatis bonis per municipia
Italiae distribueudos ac vinculis sempiternis tenendos existimabat. Cum
autem plures senatores ad C. Caesaris quam ad D. Silani sententiam
inclinare viderentur, M. Cicero ea, quae infra legitur, oratione Silani
sententi
|