im mors, quam illi [mihi] fortasse minitantur, omnibus
est parata; vitae tantam laudem, quanta vos me vestris decretis
honestastis, nemo est adsecutus. Ceteris enim bene gesta, mihi uni
conservata re publica gratulationem decrevistis. Sit Scipio clarus ille,
cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque [ex] Italia
decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes
huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, delevit, habeatur
vir egregius Paulus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et no
bilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam
obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius,
cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac
terminis continentur; erit profecto inter horum laudes aliquid loci
nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis provincias, quo
exire possimus, quam curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant, quo
victores revertantur. Quamquam est uno loco condicio melior externae
victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt
aut recepti [in amicitiam] beneficio se obligatos putant; qui autem ex
numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse
coeperunt, eos cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec
beneficio placare possis. Quare mihi cum perditis civibus aeternum bellum
susceptum esse video. Id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque
tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo, qui servatus est, sed
in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a
meis facile propulsari posse confido. Neque ulla profecto tanta vis
reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam
conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit.
Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia, quam
neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me propter
urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque
provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam
comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus
studiis proque hac, quam perspicitis, ad conservandam rem publicam
diligentia nihil a vobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus
memoriam postulo; quae dunn erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me
muro saeptum esse arbitrabor. Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit
|