ding to the custom in matters of
business, he desired to deliver what he had to say in Latin, and then
spake to him in the following oration:--
"Illustrissime et Excellentissime Domine Legate,
"Amplissimus Senatus Lubicensis grato animo recognoscit celeberrimam
nationem Anglicanam multiplici favore a multis retro annis populum
mercatoresque hujus civitatis affecisse, atque etiam saeviente inter
utrasque respublicas durissimo bello, incolas nostras gratiam, et,
ex occasione suarum navium ad mare captarum, justitiam accepisse:
amplissimus Senatus humillime gratias suas refert, quas melius
testari non potuerunt, quam erga personam illius conditionis
tantaeque eminentiae quantae Excellentiam vestram esse acceperant, suo
speciali respectu, ad haec cum etiam Extraordinarii Legati munere a
clarissimo illo statu nunc dignissime fungatur. Gratulatur
amplissimus Senatus negotiationis ab Excellentia vestra peractae
felicem successum, ut et tanti viri in suam civitatem adventum. Quod
si apud se in sua civitate aliquid sit Excellentiae vestrae acceptu
dignum, illud quicquid sit offerre in mandatis habemus.
"Dolore etiam afficitur Senatus, se tam sero de Excellentiae vestrae
adventu certiorem esse factum, ut rationes unde tantus hospes, et
qui in ipsius comitatu sunt, pro merito exciperentur; melius inire
non potuerit, se tamen sperare a clementia vestra ipsis id crimini
non datum iri. Per nos rogant hujus urbis magistratus, Excellentiae
vestrae placeat, cervisiae Lubicensis vinique Rhenani (quod
officiariis Excellentiae vestrae tradi curaverant) parvulum utut munus
boni consulere.
"Excellentissime Domine, candore vestro freti speramus, non nobis id
vitio datum iri, si etiam hoc temporis articulo paucula ex rebus
nostris vestrae Excellentiae consideranda proponamus: intempestive
fatemur importuni sumus, sed certiores facti, non diuturnam fore
vestram in civitate nostra moram, id solliciti timemus, ne
aliquando nobis similis offeratur opportunitas; ideo a dominis
nostris jubemur Excellentiam vestram certiorem facere, quam plures
hujus urbis naves inter navigandum negotii causa, occurrentes
navibus praeliaribus Anglis, ab iisdem examen subiisse, liberatas
tamen extemplo et dimissas, quod nihil suppetiarum hostibus vestris
contulisse deprehendebantur; nihilominus easdem naves a quibusdam
pri
|