FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  
uita sanctissimus abbas, Queranus, ex patre Boecio, matre Darercha [Darecha R2] ortus fuit. Hic traxit originem de aquilonali parte Hibernie, Aradensium silicet genere. Diuina quoque gratia a puerili etate sic ipse illustratus est, ut qualis[ deg.2] foret futurus luculenter appareret.[ deg.3] Erat [Cras MSS.] enim tanquam lucerna ardens eximia caritate, ut non solum feruorem pii cordis et deuocionem erga hominum inopiam releuandam [reuelandam MSS.] exhiberet; uerum et in creaturum irrationabilium necessitatibus infatigabilem ostenderet affectum. Et quia tanta lucerna non debuit sub modio abscondi, ideo a puerili etate cepit miraculorum prod[ig]iis coruscare. 2. Quum enim equus fili regis terrae illius subita morte periret, ac de eius casu iuuenis ille multum doleret, apparuit ei in sompnis uir uultus uenerabili ac rutilentis, qui eum prohibuit tristari pro morte equi, dicens ei, "Voca" inquit "sanctum puerum Keranum, qui aquam in os equi tui infundat, frontemque aspergat, et reuiuiscet. Illum quoque pro resuscitatione eius munere debito dotabis." Cumque regis filius de sompno euigilasset, misit pro puero Kerano ut ad se ueneret; qui cum sui presentiam ei exhiberet, atque sompnium scriatim [seruatem _or_ seritatem R1] audiret, secundum quod angelus illum docuit, equum aqua benedicta aspergens de morte resuscitauit. Viso hoc magno miraculo, agrum fertilem et amplum rex terrae illius in honore Dei Omnipotentis, in cuius nomine equus suus est resuscitatus, sancto Kerano contulit. 3. Accidit autem quadam die [q.d. _omitted_, R2] quod mater ipsius Kerani eum reprehenderet, eo quod mel siluestre, sicut ceteri pueri suis parentibus ferebant, non portaret. Quod cum dilectus Deo et hominibus audiret, mentem eleuans ad Puerum illum qui subditus erat parentibus, aquam de fonte uicino allatam benedixit, in nomine Eius qui mel potens est producere de petra, et oleum de saxo durissimo; et mox aqua illa in mel dulcissimum, Deo cooperante, conuertitur, et sic matri defertur. Hoc mel parentes eius sancto Dermicio diacono, cognomento Iusto, qui eum baptizauit, transmiserunt. [Sidenote deg.4: R1 162d] [Sidenote deg.5: R2 128b] 4. Lectis autem a[ deg.4] memorato sancto literarum rudimentis, beatum Cluayn Hir[ deg.5]ardensem abbatem, discendi causa, adire proposuit. Et cum opere uellet complere quod animo cepit cogitare, uaccam unam a parentibus ad uictum sibi postulauit. Sed cum eius peticionem mater eius non acquiesceret, celest
PREV.   NEXT  
|<   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  



Top keywords:
sancto
 

parentibus

 

terrae

 
lucerna
 
exhiberet
 
audiret
 

illius

 

Sidenote

 

puerili

 

quoque


Kerano
 
nomine
 

ceteri

 

resuscitauit

 

siluestre

 

ferebant

 

portaret

 

angelus

 

secundum

 

docuit


benedicta
 

aspergens

 

miraculo

 
Accidit
 

quadam

 
contulit
 
Omnipotentis
 

honore

 

resuscitatus

 

ipsius


Kerani

 

fertilem

 
omitted
 
amplum
 

reprehenderet

 
allatam
 

Cluayn

 

ardensem

 

abbatem

 

discendi


beatum

 

rudimentis

 
transmiserunt
 

Lectis

 
literarum
 
memorato
 

proposuit

 

postulauit

 
peticionem
 

celest