FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  
. Sed postquam hii uiri transierunt, aqua ilia mox disparuit [desperauit MSS.]. 21. Elapso post hoc tempore, quidam satellites diabuli uirum quendam iuxta monasterium eius commorantem interficere conabantur. Quem beato uiro pro eo orante Deus mirabiliter eripuit. Illi [illium MSS.] enim eundem uirum iugulantes statuam quandam lapideam percuciebant. Quo tandem percepto, latrones corde compuncti, ad pastorem animarum Queranum properant, culpam humiliter recognoscunt, atque uite sue emendato calle, sub iugo Christi usque ad mortem fideliter seruierunt. [Sidenote deg.21: R2 165a] 22. Hiis atque aliis perplurimis gloriosissimus Christi miles tamquam luminare quod diei presidet fulgens, ad occasum naturalis cursus deueniens correptus infirmitate graui appropinquiuit. Sed quia qui perseuauerit usque in finem his salus erit, ideo athleta Christi, non solum se in bello huius certaminis confortans, uerum et animos ad uincendum inuitans, lapidem quo capiti supposito soporis modicum corpori hactenus indulgebat, humeris etiam fecit subponi; sanctamque eleuans manum fratres benedixit et uiatici salutaris perceptione munitus, spiritum celo reddidit. Exiens enim beata illa anima de corpore, chori angelorum [angelorum _omitted_ R2] cum ympnis et canticis[ deg.21] illam in Dei gloriam assumpserunt. [Sidenote deg.22: R2 130b] 23. Beatissimus quoque abbas Christi Columba, audito sancti Kerani obitu, egregium de ipso composuit ympnum: eumque ad [de MSS.] Cluaynense secum detulit monasterium, ubi prout decuit hospicio honorifice susceptus est. Ympnum uero abbas qui tunc preerat, ceterique qui eum audierant, multis et ma[ deg.22]gnis laudibus extulerunt. Discedens autem inde Sanctus Columba, de sacro sancti Kerani sepulchro humum secum detulit, sciens in spiritu quam utile hoc foret contra futura pelagi pericula. In parte enim maris que tendit uersus Iense monasterium, est maximum transeuntibus periculum, tum propter fluminum impetuositatem, tum propter maris angustiam, itaque naues circumuoluuntur, atque in rota mouentur; ac frequenter sic submerguntur. Scille enim atque Caribdi merito asi[mi]latur, uelim periculositate perfecta tristique [-teque MSS.] nautis malum ibi subministratur. Ad hoc eurippum ipsi peruenientes, repentino ceperunt in eum delabi cursu; quumque nil preter mortem [Quumque uelut propter mortem R2] sperantes, et quia iam quasi tetris essent abyssi faucibus deuorandi, tunc sanctus Columba prefati pulueris de tu
PREV.   NEXT  
|<   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  



Top keywords:
Christi
 

monasterium

 

propter

 
Columba
 
mortem
 
Sidenote
 

detulit

 

angelorum

 

sancti

 

Kerani


Ympnum
 
quumque
 

preerat

 

ceterique

 

susceptus

 

decuit

 

hospicio

 

honorifice

 

audierant

 

multis


ceperunt
 

Sanctus

 

delabi

 
Discedens
 

laudibus

 
extulerunt
 
pulueris
 

sepulchro

 

assumpserunt

 

gloriam


Beatissimus

 

omitted

 
ympnis
 
canticis
 

quoque

 
ympnum
 

composuit

 

eumque

 

Cluaynense

 

preter


egregium

 

audito

 
sperantes
 

Quumque

 
essent
 
faucibus
 

mouentur

 

frequenter

 
submerguntur
 

circumuoluuntur