FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  
Sanctus uero Keranus, non que sua[ deg.18] [supra R2] sed que Ihesu Christi querens ait "Hic" inquit "inhabita, et ego Deo duce locum habitandi alibi queram." Denique sacro eum comitante [conm. MSS.] conuentu ad locum eius a Deo premonstratum profectus est, in quo celebri ac famoso monasterio constructo quod hodie Cluaynensis [Claynensis R2] appellatur ciuitas insignium miraculorum luce ipse, tanquam sol mundum istum ita illuminauit. 18. De quorum miraculorum multitudine quedam hic subnectemus. Quodam tempore dum fratres in messe laborantes sitis periculo grauarentur, miserunt ad sanctum patrem Queranum ut aque [aqua MSS.] beneficio refocillarentur. Quibus per ministros ipse ait: "Vnum" inquit "de duobus eligite; aut aqua nunc uos recreati, aut hic post uos habitaturos rebus mundanis beneficiari." At illi respondentes dixerunt "Eligimus," inquiunt "ut illi qui post nos ueniunt in bonis temporalibus habundent, et nos tollerantie mercedem in celis habeamus." Et sic futurorum spe gaudentes, a potu abstinuerunt, licet multum indigentes. Vespero uero illis domum redeuntibus, pius pater, laborancium lassitudinem compaciens, uas aqua plenum benedixit, et iam sanctum miraculum in Chana Galilee renoua[n]s, in optimum uinum transmutauit aquam. Quo uino siti deficientes recreati sunt, et in fide insoliti miraculi ostensione recreati laudes omnipotenti Dei dederunt. Huius enim uini miraculosi sapor solito graciosior erat, et odor in propinatoris pollice quamdiu suruixit redoleuit. [Sidenote deg.19: R1 164d] [Sidenote deg.20: R2 130a] 19. Die quadam cum in uia incederet, nephandissimi latrones eum comprehendentes, caput beati uiri radere ceperunt. Set quod peruersitas hominis delere uoluit, diuina pietas ad magni mirac[u]li ostensionem conuertit. Rassorum enim capillorum loco alii statim capilli cresceba[n]t.[ deg.19] Quo miraculo latrones perculsi,[ deg.20] ad ueritatis semitam sunt conuersi, ac deinceps diuine milicie sub tanto duce seruientes, in sancta conuersacione uitam finierunt. 20. Alio tempore bonus pastor peccora pascens, tres pauperes ei occurrerunt. Quorum primo capam, secundo pallium, tercio tunicam contulit [secundo tunicam, tercio pallium eius tulit, R2]. Abeuntibus uero illis, uiri quidam, secularis uite professores, aduenierunt. A quibus quoniam uestimentorum expertum se uideri erubuit, adiutor in opportunitatibus Dominus aqua eum circumdedit adeo, quod preter caput nullum membrum illi uidere potuerunt
PREV.   NEXT  
|<   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  



Top keywords:
recreati
 

secundo

 

pallium

 
miraculorum
 
Sidenote
 
tercio
 

sanctum

 

latrones

 

tempore

 

tunicam


inquit
 
delere
 

omnipotenti

 

radere

 

ceperunt

 

peruersitas

 

hominis

 

ostensione

 

insoliti

 

laudes


diuina
 

pietas

 

miraculi

 
uoluit
 

comprehendentes

 
ostensionem
 
graciosior
 

solito

 

miraculosi

 

pollice


quamdiu

 

suruixit

 
redoleuit
 
nephandissimi
 

incederet

 
propinatoris
 

quadam

 

dederunt

 

conuersi

 

professores


aduenierunt

 

quoniam

 
quibus
 

secularis

 
quidam
 
Quorum
 

contulit

 

Abeuntibus

 
uestimentorum
 

expertum