FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  
am quandam se transtulit [a. i. s. t. q. R2] nomine Anginam; in qua insula fundato monasterio, multi undique properantes fama sanctitatis eius eos attrahente[ deg.15] seruicium Dei mancipauerunt. Sub stricta instruens regula, uultu et habitu, sermone et uita, se eis in exemplum exhibuit. Erat enim tanquam aquila prouocans ad uolandam pullos suos quantum ad contemplacionis sublimitatem; sed fraterna humilitate sicut minus [unus R2] ex eis uiuebat. Erat enim in spiritualibus meditacionibus suspensus ad supera; infirma tum imbecillitate sic condescendebat ut quasi uideretur se inclinare ad infima. Ipse quoque fide erat perfectus, caritate feruidus, spe gaude[n]s, corde mitis, ore affabilis,[ deg.16] paciens et longanimis, hospitalitate erat humanus, in operibus pietatis semper assiduus, benignus, mansuetus, pacificus, sobrius, et quietus. Et ut multa breui concludam sermone, omnium uirtutum erat ornatus decore. Hiis et huiuscemodi sollicitum impendens studium Marie contemplacioni ac Marthe erga temporalium dispensacionem ordinata succasione [succisione R2] adimplebat officium. Nec potuit talis ac tante lucerne lumen sub modio abscondi, sed circumquoque gracie sue splendore diffuso mundum copiose illuminauerat irradiauit lumine. 16. Erat nihilominus prophecie spiritu inspiratus, quam ex precedentibus et subsequentibus patet exemplis. Quadam namque die uox cuiusdam nauigium postulantis aures ei[us] pulsauerat. Tunc ait ad fratres; "Vocem," inquit "eius audio quem Deus uobis preficiet abbatem; euntes ergo ipsum adducite." Illi itaque properauerunt, atque ad portum peruenientes quendam adolescentulum illiteratum inuenirent. Quem negligentes adducere ad sanctum uirum reuersi neminem nisi adolescentulum illiteratum qui profugus in siluis errabat se inuenisse asseruerunt. Sanctus autem Queranus ait; "Adducite" inquit "illum, et nolite futurum pastorem uestrum despicere." Qui adductus Dei inspiracione et sancti uiri instructione religionis habitum suscepit, et per modum literas didicit. Ipse est enim sanctus Oenius, uir uite uenerabilis: et, sicut sanctus ante predixit, fratribus per modum prefuit. [Sidenote deg.17: R2 129d] [Sidenote deg.18: R1 164c] 17. Elapso denique tempore, quidam uir sanctus nomine Dompnanus,[ deg.17] Mumoniensis genere, ad uirum Dei uisitandum peruenit. Cumque ab eo sanctus Keranus causam aduentus scicitaretur, respondit se uelle locum habere in quo Dominum [habere in Deo R2] secure posset seruire.
PREV.   NEXT  
|<   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  



Top keywords:
sanctus
 

inquit

 

Sidenote

 
sermone
 
illiteratum
 
adolescentulum
 

habere

 

nomine

 

properauerunt

 

itaque


portum
 
peruenientes
 

adducite

 

abbatem

 

preficiet

 

euntes

 

quendam

 

adducere

 

negligentes

 

sanctum


reuersi
 

Dominum

 

inuenirent

 
neminem
 

exemplis

 
Quadam
 
namque
 

subsequentibus

 

precedentibus

 

prophecie


nihilominus

 

spiritu

 
inspiratus
 
cuiusdam
 

nauigium

 
fratres
 

posset

 

profugus

 

secure

 

seruire


postulantis

 

pulsauerat

 
errabat
 

uenerabilis

 
predixit
 
prefuit
 

fratribus

 

Keranus

 
scicitaretur
 

aduentus