uacca
una peperit coram eo uitulum. Veniens uero imacie omnino confectus
[canis][1] cupiens de hiis que cum uitulo cadunt de uentro matris
[uentrem suum][2] implere, stetit coram pio pastore. Cui ait "Commede,
miser, uitulum istum, quia multum eo indi[ deg.10]ges." Canis uero iussa
Querani complens, usque ad ossa uitulum commedit. Redeunti uero
Querano cum uaccis ad domum, illa ad memoriam reducens uitulum
mugiendo huc illucque discurrebat. Causam uero mugitus cognoscens
mater Querani, cum indignatione puero ait "Redde uitulum, Quirane,
etsi igne sit combustus uel aqua submersus." At ille iussis maternis
parens, ad locum ubi uitulus erat commestus accedens, ossa eius
collegit et uitulum resuscitauit.
[Sidenote deg.11: R2 129a]
9. Quodam tempore, transeunte eo per uiam, quidam mali[ deg.11]gno spiritu
uexati canem ferocissimum excitauerunt ut sibi[3] [_sic_] noceret. Sed
confidens in Domino suo Queranus scuto deuote orationis se muniuit,
ac dixit "Ne tradas bestis [_sic_ R1, bestiis R2] animas confitentium
tibi, Domine." Et mox canis ille mortuus est.
10. Alio tempore solo eo in insula illa relicto, pauperem quendam
audiuit in portu ignem sibi dari rogantem. Erat enim iam frigidum
tempus; sed ratem non habuit ut pauperis peticioni, licet multum
desideraret, satisfaceret. Et quia caritas omnia sustinet, ticionem
ardentem in stagnum proiecit, et feruore [-rem MSS.] dilectionis
mittentis in aquis preualente [preualens MSS.] ad pauperem usque
peruenit.
[Sidenote deg.12: R1 163d]
11. Aliquandiu uero ibidem moratus homo Dei, cum licencia Nynnidi ad
sanctum Endeum Arnensem abbatem properauit; qui in aduentu eius non
modica perfundebatur leticia. Nocte uero quadam sompniauit se
uidisse iuxta ripam magni fluminis Synan arborem magnam frondosam et
fructiferam que totam obumbrauit Hyberniam. Quod sompnium beato Edeo
indicauit crastina die [die _omitted_ R2]. Sed et ipse Endeus eandem
uisionem ea nocte [e.n. _omitted_ R2][ deg.12] se uidisse attestatus est,
quam uisionem sanctus Endeus interpretatus: "Arbor" inquit "illa tu
es, qui coram Deo et hominibus magnus eris, et per totam Hiberniam
honorabilis, propter quod et tui adiutorii et gracie umbra a demoniis
et aliis periculis protegetur uelut sub umbra arboris salutifere;
plurimisque prope ac procul tuorum fructus operum subuenient. Igitur
secundum Dei imperium qui reuelat secreta, ad praeostensum accede
locum, et ibi habita secundum graciam a Deo tibi datam." Conf
|