FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  
2 128d] 7. Transacto autem temporis spacio, accepta magistri sui licentia et benedictione, ad sanctum Nynnidum in quadam silua stagni Erny commorantem properauit. Et cum [cum _omitted_ R2] illuc peruenisset, cum magno gaudio et caritate non ficta susceptus est. Cumque idem in moris ac uirtutum disciplina cotidie proficeret, quadam die ad nemora uicina cum fratribus ad scindenda ligna ut [ut _omitted_ R2] uerus obediens properauit. Erat enim consuetudo in sacro illo collegio ut iii monachi cum seniore ad ligna deportanda secundum ordinem temporis semper irent. Cedentibus uero ceteris ligna, ipse seorsum [deorsum R2] Deum, secundum quod moris erat sibi, attente orabat. Interea quidam nefandi latrones, rate ad insulam illam transuecti, in prefatos fratros irruerunt, atque eos occiderunt, et eorum capita secum detuler[ deg.8]unt. Keranus uero, dum strepidum soc[i]orum [_sic_] percucientium non audiret, mirabatur; et propter admiracionem festine peruenit ad locum ubi eos laborantes reliquit. Viso quoque eo quod de fratribus actum est [est _omitted_ R2], alta trahit ipse suspiria, et uehementer contristatus est. Secutus est quoque homisidas [_sic_ R1] illos e uestigio, atque eos in portu ut suam nauiculam in portu ad aquam [aquas R2] deducerent desudantes, sed minime hoc facere potentes [fatentes R1, facientes R2] inuenit; sic uero [sic eis R2] Deus scapham[ deg.9] eorum terre conglutinauit ut nequaquam eam amouere potuissent. Et cum uoluntati Cunctipotentis contraire non possent, a uiro Dei tunc presente [-entem R2] ueniam suppliciter postulant. Qui memor sui Magistri pro Iudeis eum crucifigentibus orantis, sanctus pro illis licet indignis preces ad fortem pietatis effudit; et uirtute orationis eius potiti, ratem suam facillime ad aquam ducere potuerunt. Pro munere uero huius beneficii, optinuit a latronibus capita suorum fratrum. Acceptis uero hiis, ad locum ubi corpora iacuerant deueniens, Deum deuote rogauit ut omnipotenciam suam in seruorum suorum resuscitatione hac uite ostenderet. Mirum quoque est quod narro, sed ueritate facti euidentissimum; capita corporibus coaptauit, ut illos uirtute sacre orationis ad uitam reuocauit, immo quod uerius est, reuocari meruit. Hii quoque sic mirabiliter resuscitati, ligna secum ad monasterium transuexerunt. Quam diu tamen uixerant [_sic_], cicatrices uulnerium in collis suis portauerunt. [Sidenote deg.10: R1 163c] 8. Alio tempore cum peccora parentum in quodam loco custodiret,
PREV.   NEXT  
|<   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   >>  



Top keywords:
quoque
 

capita

 

omitted

 
secundum
 
uirtute
 
orationis
 

temporis

 

suorum

 

fratribus

 

quadam


properauit
 
potuissent
 

indignis

 

fortem

 

preces

 

inuenit

 

nequaquam

 

potiti

 

effudit

 

conglutinauit


pietatis
 

amouere

 

sanctus

 
suppliciter
 

possent

 
postulant
 
contraire
 

ueniam

 

presente

 

Cunctipotentis


crucifigentibus

 

orantis

 
Iudeis
 
scapham
 

Magistri

 
uoluntati
 

fratrum

 

transuexerunt

 

monasterium

 

uixerant


resuscitati

 

mirabiliter

 
reuocauit
 

uerius

 
reuocari
 
meruit
 

cicatrices

 

uulnerium

 
peccora
 

tempore