enderunt ex quibus arbores vinee et segetes multum erant destructe
homines erant contriti et aves per aiera volantes Visi sunt carbones
ignitos in rostris deferre et domos incendere. Anno Domini Millesimo
[Sidenote: Eodem Anno.]
[Sidenote: Anno vj^{to} regis Johannis.]
CC^{mo} iiij^{to} Incepit ordo fratrum predicatorum in Tholosanis
[Sidenote: Eodem anno.]
partibus sub Duce Dominico. Eodem anno yemps asperima a circumcisione
domini vsque ad Annunciacionem perduravit. Anno Domini Millesimo
[Sidenote: Anno vij^{o} regis H. iij^{cii}.]
cc^{mo} xiiij^{o} Sanctus Franciscus incepit ordinem fratrum Minorum
iuxta assisum. Et Anno Millesimo cc^{mo} xxiiij^{to} venerunt primo in
Angliam per biennium ante obitum sancti Francisci. Anno Millesimo
[Sidenote: Anno v^{to} regis H. tertij.]
cc^{mo} xxj^{o} In festo sancte Luce Euangeliste irruit ventus
vehemens a septentrione quaciens domos et pomeria nemora et turres
ecclesiarum. Visi que sunt dracones ignei et maligni spiritus in
[Sidenote: Anno xliij^{o} regis H. iij.]
turbine volitare. Anno Millesimo cc^{mo} lviij^{o} apud Teukysbury
quidam Judeus perdiem Sabbati cecidit in latrinam nec permisit se
extrahi die Sabbati propter reuerenciam sui Sabbati. Set Ricardus de
Clare Comes Glouernie non permisit eum extrahi die dominica sequente
propter reuerenciam sui Sabbati. et sic mortuus est. Anno M^{o}
[Sidenote: Anno ix^{o} regis E. sec'di.]
ccc^{mo} xvj^{o} Magna lues animalium et hominum maxima que inundacio
ymbrium fuit ex qua prouenit tanta bladi cariscia quod quarterium
[Sidenote: Anno xxiiij^{to} regis E. tercij.]
tritici pro xl. _s'._ vendebatur. Anno domini M^{o} ccc^{mo}
xlviij^{o} Incepit magna pestilencia London' circa festum sancti
Michaelis et duravit usque ad festum sancti Petri ad uincula proxime
[Sidenote: A^{o}. xxxv^{to} et xxxvj^{to} regis E. tercij.]
sequens. Anno Domini Millesimo ccc^{mo} lxj^{o} xviij kl. Februar. in
festo sancti Mauri abbatis accidit ventus vehemens et terribilis per
totam Angliam. Eodem anno fuit secunda pestilencia in qua obiit vir
nobilis et Strenuus Henricus Dux Lancastrie. Anno Domini Millesimo
[Sidenote: Anno xliij^{o} regis E. iij^{cii}.]
ccc^{mo} lxviij^{o} erat tercia pestilencia in qua obiit nobilis
domina Blanchia Lancastrie ducissa. que in ecclesia sancti Pauli
[Sidenote: Anno v^{to} regis Ricardi secundi.]
London' honorifice iacet tumulata. Anno Domini Millesimo ccc^{mo}
lxxxij^{do} xij^{o} kl. Junii videlicet feria iiij^{ta} ante
|