filii Edgari apud Westm' qui
regni sui anno iiij^{to}. martirio insignitus Septonie tumulatur. Anno
dcccc^{mo} lxxix^{o}. Coronacio Ethelredi Regis apud Kyngeston' et
anno xxxviij^{o}. regni sui London' sepelitur. Anno Millesimo xvj^{o}.
Coronacio Edwardi tercii ferri lateris apud Kyngeston' et humatio apud
Glaston'. Anno Millesimo xvij^{o}. Coronacio Knutonis Regis apud
Westm' et regni sui anno xix^{o}. Wynton' sepultura. Anno Millesimo.
xxxv^{to}. Coronacio Haroldi primi Regis. hic regni sui anno quinto
London' humatus est. Anno Millesimo xl^{o}. Coronacio Hardeknuti Regis
et anno secundo regni sui humatio. Wynton'. A natiuitate Jesu Christi
vsque ad regnum secundi Edwardi Regis et confessoris fluxerunt diuisim
in Anglia Centum Reges et lx^{ta} et quinque Reges. de quibus Oswynus
Oswaldus. Ethelbertus Kenelmus Edwardus Edwardus Martirizati. et
Constans Cedwallus Sebertus Wynfridus Ethelredus. Edbertus. Offa. et
Kynredus in Monachatu sepulti sunt. Anno gracie Millesimo xlij^{do}.
Coronacio sancti Edwardi Regis et confessoris apud Wynton' qui regni
sui anno xxv^{to}. in ecclesia Westm' quam ipse constitui fecerat
honorifice collocatur. Anno Millesimo lxvj^{to}. Coronacio Haraldi
Ducis apud Westm' et sepultura illius apud Waltham. Anno Millesimo
lxvij^{o}. Coronacio Willielmi primi Ducis Normannie apud Westm' qui
regni sui anno xlvij^{o}. Angliam describi fecit in vno volumine dicto
Domusday et Anno iiij^{o}. post cadamu' sepelitur. Anno Millesimo
lxxx^{o}. Coronacio Willielmi Rufi. apud Westm'. et regni sui anno
xiij^{o}. Wynton' tumulatur. Anno Millesimo C^{mo}. Coronacio Henrici
primi Regis fratris Willielmi Rufi. apud Westm' regnantis xxxv. annis.
apud Redyng sepultus est. Anno M^{o}. C^{mo} xxxv^{to}. Coronacio
Stephani Regis apud Westm'. hic regni sui anno xix^{o}. Feuersham
humatus est. Anno Millesimo C^{mo} liiij^{to}. Coronacio Henrici
secundi imperatoris apud Westm' et anno regni sui xxxv^{to}. apud
Fontem Ebraldi sepultura. Anno C^{mo} lxiiij^{to}. Translacio sancti
Edwardi Regis et confessoris apud Westm' tertio Jdus. Octobr'. per
beatum Thomam Archiepiscopum Cantuar'. Anno Millesimo C^{mo}.
lxxxix^{o}. Coronacio Ricardi Regis apud Westm' qui cum regnasset
annis xj^{im}. apud Fontem Ebraldi tumulatur. Anno Millesimo C^{mo}.
lxxxxix^{o}. Coronacio Johannis Regis apud Westm' et sui regiminis
Anno xviij^{o}. Wygorn' sepelitur. Anno Millesimo. CC^{mo}. xvj.
Coronacio Henrici filii Regis Johannis apud Glouerniam q
|