br. C. Caesare Germanico ii.
L. Apronio Caesiano coss. Octavum mensem agens Romam translatus est.'
He had a successful school and college career. One of his teachers was
Cornutus, through whom he knew Persius (see p. 261).
Vacca, _ibid._, 'A praeceptoribus tunc eminentissimis est eruditus
eosque intra breve temporis spatium ingenio adaequavit ... Declamavit
et graece et latine cum magna admiratione audientium.'
His first literary success was the _laudes Neronis_ in A.D. 60; this
led to his political advancement.
Sueton. _vit. Luc._, 'Prima ingenii experimenta in Neronis laudibus
dedit quinquennali certamine.'
Vacca, _ibid._, 'Ob quod puerili mutato in senatorium cultum et in
notitiam Caesaris Neronis facile pervenit et honore vixdum aetati
debito dignus iudicatus est. Gessit autem quaesturam, in qua cum
collegis more tunc usitato munus gladiatorium edidit secundo populi
favore; sacerdotium etiam accepit auguratus.'
Similarly Suetonius, who also tells us that Lucan had been in Athens.
Sueton. _ibid._, 'Revocatus Athenis a Nerone cohortique amicorum
additus atque etiam quaestura honoratus, non tamen permansit in
gratia.'
The reason of the strained relations between Lucan and the emperor
was, according to Suetonius, that Lucan had behaved rudely when
reciting in public. Vacca says the reason lay in the jealousy felt by
Nero, who forbade Lucan to write poetry or to plead causes.
Vacca, _ibid._, 'Quippe et certamine pentaeterico acto in Pompei
theatro laudibus recitatis in Neronem fuerat coronatus et ex tempore
Orphea scriptum in experimentum adversum conplures ediderat poetas et
tres libros, quales videmus. Quare inimicum sibi fecerat imperatorem.
Quo ambitiosa vanitate, non hominum tantum, sed et artium sibi
principatum vindicante interdictum est ei poetica, interdictum est
etiam causarum actionibus.'
Cf. Tac. _Ann._ xv. 49, 'Famam carminum eius premebat Nero
prohibueratque ostentare, vanus adsimulatione.'
Lucan replied by a poem satirizing Nero and his court.
Sueton. _ibid._, 'Sed et famoso carmine cum ipsum tum potentissimos
amicorum gravissime proscidit.'
Lucan joined the conspiracy of Piso which was started A.D. 62, but was
discovered, and compelled to commit suicide, 30th April, A.D. 65.
Sueton. _ibid._, 'Paene signifer Pisonianae coniurationis extitit.'
Vacca, _ibid._, 'A coniuratis in caedem Neronis socius adsumptus est,
sed parum fauste. Deceptus est a Pisone ... Sua sponte coactus
|