educandus orator,
studia eius formare ab infantia incipiam.'
Quintilian himself gives a sketch of the contents:
i. prooem. 21-2, 'Liber primus ea quae sunt ante officium rhetoris
continebit [including grammar and philology]. Secundo prima apud
rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur
tractabimus. Quinque deinceps (iii.-vii.) inventioni, nam huic et
dispositio subiungitur, quattuor (viii.-xi.) elocutioni, in cuius
partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. Unus (xii.) accedet,
in quo nobis orator ipse informandus est, ut qui mores eius, quae in
suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus,
quis agendi debeat esse finis, quae post finem studia ... disseramus.'
The ordinary handbooks of rhetoric are attacked.
i. prooem. 24-5, 'Nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis
affectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione
generosius, et omnem sucum ingeni bibunt et ossa detegunt, quae ut
esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.
Ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile
ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus
breviter omnia demonstraturi.'
Quintilian uses his own experience and the best views of different
authorities.
vi. 2, 25, 'Quod si tradita mihi sequi praecepta sufficeret,
satisfeceram huic parti, nihil eorum, quae legi vel didici, quod modo
probabile fuit, omittendo; sed eruere in animo est, quae latent, et
penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo
tradente sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi.'
Quintilian insists that the orator must be a good man (cf. the
importance he attaches to early education, i. 1, etc.).
xii. 1, 1, 'Sit ergo nobis orator, quem constituimus, is qui a M.
Catone finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id quod et ille
posuit prius, et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus.'
Cf. i. prooem. 9-10; ii. 2 (the whole chapter); ii. 15, 1.
Quintilian's exposition is founded mainly on Cicero, from whom he
seldom differs. Cf. vii. 3, 8, 'Quamquam dissentire vix audeo a
Cicerone.'
Quintilian's illustrations are mainly drawn from classical writers.
Upwards of four hundred and fifty passages of Cicero and about one
hundred and forty of Virgil are referred to. Quintilian not only
attacks the modern style, but warns his pupils against the early
writers.
ii. 5, 21-2, 'Duo autem gen
|