FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31  
32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
posuere coronas. Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt. Quid tempestates autumni et sidera dicam, atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver, spicea iam campis cum messis inhorruit et cum frumenta in viridi stipula lactentia turgent. Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis. Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit; inplentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra; quo maxuma motu terra tremit; fugere ferae et mortalia corda per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo deicit; ingeminant austri et densissimus imber; nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. Hoc metuens caeli menses et sidera serva, frigida Saturni sese quo stella receptet, quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis. In primis venerare deos atque annua magnae sacra refer Cereri laetis operatus in herbis extremae sub casum hiemis, iam vere sereno. Tum pingues agni et tum mollissima vina, tum somni dulces densaeque in montibus umbrae. Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret; cui tu lacte favos et miti dilue Baccho, terque novas circum felix eat hostia fruges, omnis quam chorus et socii comitentur ovantes, et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat. Atque haec ut certis possemus discere signis, aestusque pluviasque et agentis frigora ventos, ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret, quo signo caderent austri, quid saepe videntes agricolae propius stabulis armenta tenerent. Conti
PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31  
32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

sidera

 

Cererem

 

flumina

 

Cereri

 

ingenti

 

austri

 

stravit

 

extremae

 

humilis

 
flagranti

laetis
 

herbis

 

operatus

 
hiemis
 

densaeque

 

dulces

 
montibus
 

umbrae

 
Cuncta
 

sereno


pingues
 

mollissima

 

magnae

 

frigida

 

densissimus

 

Saturni

 

stella

 

menses

 

nemora

 

litora


plangunt

 

metuens

 

receptet

 
primis
 

venerare

 

Rhodopen

 

Ceraunia

 
ingeminant
 

deicit

 
Cyllenius

signis
 
discere
 

possemus

 

aestusque

 

pluviasque

 

frigora

 

agentis

 

certis

 
incompositos
 

carmina