FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri perfundunt, udisque aries in gurgite villis mersatur missusque secundo defluit amni; aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura viva Idaeasque pices et pinguis unguine ceras scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen. Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est, quam si quis ferro potuit rescindere summum ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat et meliora deos sedet omnia poscens. Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa cum furit atque artus depascitur arida febris, profuit incensos aestus avertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine venam, Bisaltae quo more solent acerque Gelonus; cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum et lac concretum cum sanguine potat equino. Quam procul aut molli succedere saepius umbrae videris aut summas carpentem ignavius herbas extremamque sequi aut medio procumbere campo pascentem et serae solam decedere nocti: continuo culpam ferro compesce, prius quam dira per incautum serpant contagia volgus. Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo, quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi corpora corripiunt, sed tota aestiva repente, spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi nunc quoque post tanto videat desertaque regna pastorum et longe saltus lateque vacantis. Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo. Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat. Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram lanea dum nivea circumdatur infula vitta, inter cunctantis cecidit moribunda ministros. Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos inde neque impositis ardent altaria fibris nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena. Hinc laetis vituli volgo moriuntu
PREV.   NEXT  
|<   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

sanguine

 

corpora

 

pecudum

 

desertaque

 

vacantis

 

pastorum

 

ferarum

 

corrupitque

 

saltus

 
lateque

tempestas
 

videat

 

totoque

 
autumni
 

incanduit

 

coorta

 
miseranda
 

quondam

 
Iapydis
 

corripiunt


singula
 

aestiva

 

gregemque

 

spemque

 

repente

 

pestes

 

multae

 

creber

 

hiemem

 

aequore


cunctamque

 

tumulis

 

Timavi

 
quoque
 

castella

 

Norica

 

gentem

 
origine
 

aerias

 
simplex

altaria
 
ardent
 

impositis

 

fibris

 

potest

 

responsa

 

ministros

 

moribunda

 
cecidit
 

mactaverat