FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
mque bibant violaria fontem. Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis, seu lento fuerint alvaria vimine texta, angustos habeant aditus: nam frigore mella cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit. Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae nequiquam in tectis certatim tenuia cera spiramenta linunt fucoque et floribus oras explent collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae. Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris sub terra fovere larem, penitusque repertae pumicibusque cavis exesaeque arboris antro. Tu tamen et levi rimosa cubilia limo ungue fovens circum et raras superinice frondes. Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes ure foco cancros, altae neu crede paludi, aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu saxa sonant vocisque offensa resultat imago. Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves. Hinc nescio qua dulcedine laetae progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes excudunt ceras et mella tenacia fingunt. Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator: aquas dulces et frondea semper tecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum. ipsae consident medicatis sedibus, ipsae intima more suo sese in cunabula condent. Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus regibus incessit magno discordia motu, continuoque animos vulgi et trepidantia bello corda licet longe praesciscere; namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat et vox auditur fractos sonitus imitata tubarum; tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos et circa regem atque ipsa ad praetoria densae miscentur magnisque vocant clamoribus hostem. Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes, erumpunt portis; concurritur, aethere in alto fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem praecipitesque cadunt; non densior aere grando, nec de concussa tantum pluit ilice glandis. ipsi per medias acies insignibus alis ingentes animos angusto in pectore versant, usque adeo obnix
PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:
tectis
 

circum

 
animos
 

sonitus

 
cunabula
 
condent
 
pugnam
 

exierint

 

consident

 

cymbala


medicatis

 

sedibus

 

versant

 

intima

 

duobus

 

trepidantia

 

namque

 

praesciscere

 

continuoque

 

regibus


incessit

 

discordia

 

pectore

 

Matris

 
mirabere
 
contemplator
 

obscuramque

 

sidera

 

aestatem

 

suspexeris


liquidam

 
dulces
 
frondea
 

cerinthae

 

melisphylla

 

ignobile

 

gramen

 

tinnitusque

 

sapores

 
adsperge

semper
 
petunt
 

iussos

 

morantes

 
Martius
 

aethere

 

concurritur

 

portis

 

medias

 
erumpunt