FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
r in herbis et dulcis animas plena ad praesepia reddunt; hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem sudor et ille quidem morituris frigidus, aret pellis et ad tactum tractanti dura resistit. Haec ante exitium primis dant signa diebus; sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua. Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos; ea visa salus morientibus una; mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant ipsique suos iam morte sub aegra, di meliora piis erroremque hostibus illum, discissos nudis laniabant dentibus artus. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus. It tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis ad terramque fluit devexo pondere cervix. Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. Tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris imparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. Non lupus insidias explorat ovilia circum nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes et circum tecta vagantur. Iam maris immensi prolem et genus omne natantum litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. Ipsis est aer avibus non aequus et ill
PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

flumina

 

circum

 

herbae

 

terram

 

vomere

 

gravis

 

Bacchi

 

Massica

 

munera

 
squamis

nocuere
 

epulae

 

adstantibus

 
benefacta
 

iuvant

 

invertisse

 
terras
 

repostae

 
frondibus
 

vipera


attoniti
 

somnos

 

abrumpit

 

salubris

 

latebris

 

exercita

 

liquidi

 

pascuntur

 

simplicis

 

pocula


fontes

 

avibus

 

animum

 
volutus
 

electro

 

purior

 

movere

 
altorum
 

nemorum

 
aequus

possunt
 
mollia
 

campum

 

terramque

 

inertis

 

urguet

 

devexo

 

cervix

 
pondere
 

stupor