FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
d neque quam multae species nec nomina quae sint, est numerus; neque enim numero conprendere refert; quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut ubi navigiis violentior incidit Eurus, nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus. Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni; litora myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi. Aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: divisae arboribus patriae. Sola India nigrum fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis. Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres; aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum arboris haud ullae iactu potuere sagittae? Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro; et, si non alium late iactaret odorem, laurus erat; folia haud ullis labentia ventis; flos ad prima tenax; animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis; sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor inplevere; tenent oleae armentaque laeta. Hinc bellator equus campo sese arduus infert; hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos. Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos. At rabidae tigres absunt et saeva leonum semina nec miseros fallunt aconita legentis nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbe
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

litora

 

multae

 

gravidae

 

totaque

 

turiferis

 

turbidus

 

laudibus

 

Ganges

 

certent

 
Bactra

Hermus
 

Italiae

 

dentibus

 
inmanis
 

galeis

 

densisque

 
invertere
 

harenis

 
pinguis
 

pulcher


naribus
 

spirantes

 

Panchaia

 

senibus

 

odorem

 

iactaret

 

laurus

 

venena

 

ingens

 

simillima


faciemque

 

labentia

 

ventis

 
medicantur
 

anhelis

 

Medorum

 

ditissima

 
silvae
 

fovent

 
animas

olentia
 
absunt
 

tigres

 

leonum

 

semina

 

fallunt

 

miseros

 

rabidae

 
mensibus
 

alienis