FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35  
36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
ertur equis auriga neque audit currus habenas. PUBLI VERGILI MARNOIS GEORGICON LIBER II Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae. Huc, pater o Lenaee---tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris--- huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis. Principio arboribus varia est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra. Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos; silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra; nil radicis egent aliae summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen. Quin et caudicibus sectis---mirabile dictu--- truditur e sicco radix oleagina ligno. Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. Quare agite o proprios generatim discite cultus, agricolae, fructusque feros mollite colendo, neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho conserere atque olea magnum vestire Taburnum. Tuque ades inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito pars maxima nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela patenti; non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox; ades et primi lege litoris oram. In manibus terrae; non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo. Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mut
PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35  
36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

natura

 

terrae

 

maxima

 

surgunt

 

Lenaee

 

centum

 

nemorumque

 

cultus

 

alterius

 
inpune

insita
 

colendo

 

vertere

 
mutatamque
 

videmus

 

proprios

 
fructusque
 

generatim

 
discite
 

agricolae


lapidosa
 

prunis

 

rubescere

 

mollite

 

oleagina

 

plantaria

 

radicis

 

putator

 

summumque

 

exspectant


robore

 

vallos

 

silvarumque

 
propaginis
 

pressos

 

dubitat

 

segnes

 
truditur
 

cacumen

 
mandare

referens
 
caudicibus
 

mirabile

 

sectis

 

vestire

 

exorsa

 

ambages

 

tenebo

 
Sponte
 

luminis