FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   520   521   522   523   524   525   526   527   528   529   530   531   532   533   534   535   536   537   538   539   540   541   542   543   544  
545   546   547   548   549   550   551   552   553   554   555   556   557   558   559   560   561   562   563   564   565   566   567   568   569   >>   >|  
r in revehenda inter Christianas communitates concordia optime animatus et meritus. [Loud cries of "Oh! Oh!" The President de Angelis rang the bell and said, "Non est hicce locus laudandi Protestantes."] ... Hos viros quorum magna copia existit in Germania, in Anglia, item et in America septentrionali, magna hominum turba inter Protestantes sequitur, quibus omnibus applicari potest illud magni Augustini: "Errant, sed bona fide errant; haeretici sunt, sed illi nos haereticos tenent. Ipsi errorem non invenerunt, sed a perversis et in errorem inductis parentibus haereditaverunt, parati errorem deponere quamprimum convicti fuerint." [Here there was a long interruption and ringing of the bell, with cries of "Shame! shame!" "Down with the heretic!"] Hi omnes etiamsi non spectent ad Ecclesiae corpus, spectant tamen ad ejus animam, et de muneribus Redemptionis aliquatenus participant. Hi omnes in amore quo erga Iesum Christum Dominum nostrum feruntur, atque in illis positivis veritatibus quas ex fidei naufragio salvarunt, totidem gratiae divinae momenta possident, quibus misericordia Dei utetur, ut eos ad priscam fidem et Ecclesiam reducat, nisi nos exaggerationibus nostris et improvidis charitatis ipsis debitae laesionibus tempus misericordiae divinae elongaverimus. Quantum autem ad charitatem, ei certe contrarium est vulnera aliena alio fine tangere quam ut ipsa sanentur; puto autem hac enumeratione errorum, quibus Protestantismus occasionem dedisset, id non fieri.... Decreto, quod in supplementum ordinis interioris nobis nuper communicatum est, statuitur res in Concilio hocce suffragiorum majoritate decidendas fore. Contra hoc principium, quod omnem praecedentium Conciliorum praxim funditus evertit, multi episcopi reclamarunt, quin tamen aliquod responsum obtinuerint. Responsum autem in re tanti momenti dari debuisset clarum, perspicuum et omnis ambiguitatis expers. Hoc ad summas Concilii hujus calamitates spectat, nam hoc certe et praesenti generationi et posteris praebebit ansam dicendi: huic concilio libertatem et veritatem defuisse. Ego ipse convictus sum, aeternam ac immutabilem fidei et traditionis regulam semper fuisse semperque mansuram communem, adminus moraliter unanimem consensum. Concilium, quod hac regula insuperhabita, fidei et morum dogmata majoritate numerica definire intenderet, juxta meam intimam convictionem eo ipso excideret jure conscientiam orbis Catholici sub sanctione vitae ac mortis aeternae obligandi.
PREV.   NEXT  
|<   520   521   522   523   524   525   526   527   528   529   530   531   532   533   534   535   536   537   538   539   540   541   542   543   544  
545   546   547   548   549   550   551   552   553   554   555   556   557   558   559   560   561   562   563   564   565   566   567   568   569   >>   >|  



Top keywords:

quibus

 

errorem

 
Protestantes
 

majoritate

 

divinae

 

episcopi

 

tangere

 

reclamarunt

 

aliquod

 

praxim


funditus

 
evertit
 
responsum
 

aliena

 
dedisset
 
debuisset
 

momenti

 

sanentur

 

Responsum

 

obtinuerint


praecedentium

 

statuitur

 

clarum

 

Concilio

 

enumeratione

 

communicatum

 

errorum

 

ordinis

 

interioris

 
Decreto

occasionem

 

Contra

 
principium
 

supplementum

 

suffragiorum

 
Protestantismus
 

decidendas

 
Conciliorum
 

dogmata

 
insuperhabita

numerica

 

definire

 

intenderet

 
regula
 

Concilium

 

communem

 
mansuram
 

adminus

 

moraliter

 
consensum