FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? Nil nostri miserere? Mori me denique coges. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc viridis etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpyllumque herbas contundit olentis. at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras atque superba pati fastidia, nonne Menalcan, quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses? o formose puer, nimium ne crede colori! alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. mille meae Siculis errant in montibus agnae; lac mihi non aestate novum, non frigore defit; canto quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracimtho. Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim iudice te metuam, si numquam fallit imago. O tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere cervos, haedorumque gregem viridi compellere hibisco! Mecum una in silvis imitabere Pana canendo. Pan primus calamos cera coniungere pluris instituit; Pan curat ovis oviumque magistros. Nec te paeniteat calamo trivisse labellum: haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, et dixit moriens: 'Te nunc habet ista secundum.' dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas. Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti, capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo, bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo: iam pridem a me illos abducere Thestylis orat; et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais, pallelltis violas et summa papavera carpens, narcissum et florem iungit bene olentis anethi; tum casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta. Ipse ego cana legam tenera lanugine mala, castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat; addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo; et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte, sic positae quoniam suavis miscetis odores. Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iolla
PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:
formose
 

Amyntas

 

quoniam

 

Damoetas

 

olentis

 

Thestylis

 
vaccinia
 

munera

 

faciet

 

sparsis


capreoli

 

reperti

 

pellibus

 

pridem

 
siccant
 

abducere

 

labellum

 

trivisse

 

calamo

 

sciret


paeniteat
 

magistros

 

calamos

 
primus
 
coniungere
 

pluris

 

oviumque

 

instituit

 

faciebat

 

moriens


secundum

 

stultus

 

invidit

 

disparibus

 

septem

 

compacta

 

fistula

 
cicutis
 

Praeterea

 

plenis


quoque

 

castaneasque

 
lanugine
 
amabat
 

Amaryllis

 

carpam

 
Alexis
 

Corydon

 
muneribus
 

certes