FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
e iaceret; serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes: tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!) Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant! ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena. certum est in silvis, inter spelaea ferarum malle pati, tenerisque meos incidere amores arboribus; crescent illae, crescetis, amores. Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis, aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt frigora Parthenios canibus circumdare saltus. iam mihi per rupes videor lucosque sonantis ire; libet Partho torquere Cydonia cornu spicula:--tamquam haec sit nostri medicina furoris, ut deus ille malis hominum mitescere discat! Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. non illum nostri possunt mutare labores, nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri. omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.' Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos haec facietis maxima Gallo-- Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, quantum vere novo viridis se subicit alnus. Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra; iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. te domum saturae, venit Hesperus, ite capellae. End of the Project Gutenberg EBook of The Bucolics and Eclogues, by Virgil *** END OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK THE BUCOLICS AND ECLOGUES *** ***** This file should be named 229.txt or 229.zip ***** This and all associated files of various formats will be found in: http://www.gutenberg.org/2/2/229/ Updated editions will replace the previous one--the old editions will be renamed. Creating the works from public domain print editions means that no one owns a United States copyright in these works, so the Foundation (and you!) can copy and distribute it in the United States without permission and without paying copyright royalties. Spec
PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:
editions
 

frigora

 

tantum

 

amores

 

carmina

 

United

 
States
 

copyright

 

rursus

 

nostri


gravis

 

umbrae

 

frugibus

 

saturae

 
Hesperus
 

nocent

 

iuniperi

 

Surgamus

 

consumerer

 

cantantibus


Bucolics
 

Lycori

 

Eclogues

 
Gutenberg
 
Project
 

capellae

 

Virgil

 

cecinisse

 

vestrum

 

poetam


gracili

 

cedamus

 

fiscellam

 

quantum

 

viridis

 

crescit

 

Pierides

 
hibisco
 

facietis

 

maxima


subicit

 

domain

 
public
 
cantaret
 

previous

 

renamed

 
legeret
 

Creating

 
Phyllis
 

permission