FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
disque supervenit Aegle,-- Aegle, Naiadum pulcherrima,--iamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit. Ille dolum ridens, 'Quo vincula nectitis?' inquit; 'solvite me, pueri; satis est potuisse videri: carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis, huic aliud mercedis erit.' Simul incipit ipse. Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus; nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent, et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis; tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit, et rerum paulatim sumere formas; iamque novum terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant submotis nubibus imbres; incipiant silvae cum primum surgere, cumque rara per ignaros errent animalia montis. Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei: his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla!' omne sonaret. et fortunatam, si numquam armenta fuissent, Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci. ah, virgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides inplerunt falsis mugitibus agros: at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, et saepe in levi quaesisset cornua fronte. ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras: ille, latus niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, aut aliquam in magno sequitur grege. 'Claudite, nymphae, Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia; forsitan illum, aut herba captum viridi, aut armenta secutum, perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae. Tum canit Hesperidum miratam mala puellam; tum Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras erigit alnos. Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum, utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; ut Linus haec illi, divino carmine pastor, floribus atque apio crinis ornatus amaro, dixerit: 'Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos: his tibi Gr
PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:
nymphae
 

carmina

 

montibus

 

rigidas

 

tantum

 

montis

 
fuissent
 

infelix

 

armenta

 

iamque


herbas

 

ruminat

 

nostris

 

pallentis

 
oculis
 

claudite

 

Claudite

 

Dictaeae

 

saltus

 

nemorum


aliquam
 

sequitur

 

ferant

 
pecudum
 
turpis
 

secuta

 

quamvis

 

concubitus

 

inplerunt

 

Proetides


falsis

 

mugitibus

 

timuisset

 

errabunda

 

niveum

 

hyacintho

 

fultus

 
aratrum
 

quaesisset

 

fronte


cornua

 

aliquae

 
pastor
 
carmine
 

divino

 

floribus

 
ornatus
 

crinis

 
Phoebi
 

chorus