FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
ynei nemoris dicatur origo, ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.' Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto, ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis, aut ut mutatos Terei narraverit artus; quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus ante infelix sua tecta supervolitaverit alis? Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, ille canit: pulsae referunt ad sidera valles; cogere donec ovis stabulis numerumque referri iussit, et invito processit Vesper Olympo. VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS _M._ FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares, et respondere parati. Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim aspicio. Ille ubi me contra videt: 'Ocius' inquit 'huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. posthabui tamen illorum mea seria ludo: alternis igitur contendere versibus ambo coepere; alternos Musae meminisse volebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. _C._ Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi versibus ille facit; aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu. _T._ Pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. _C._ Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus et ramosa Micon vivacis cornua cervi. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta coturno. _T._ Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis exspectare sat est: custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si fetura gregem s
PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:
Corydon
 

arguta

 

versibus

 

Arcades

 

Thyrsis

 

coepere

 
alternis
 

carmen

 

igitur

 

contendere


meminisse

 

referebat

 

ordine

 

volebant

 
Nymphae
 

alternos

 

noster

 

Libethrides

 

Thyrside

 

examina


resonant
 

quercu

 

facerem

 
Alcippen
 
Mincius
 

iuvenci

 

viridis

 

tenera

 

arundine

 

praetexit


Phyllida

 

posthabui

 

magnum

 

concedite

 

illorum

 

depulsos

 

habebam

 
clauderet
 

certamen

 

fistula


evincta

 

stabis

 
coturno
 
lactis
 

puniceo

 

proprium

 
fuerit
 

marmore

 
Priape
 

quotannis