oquens, virum adeo
urbanum vaginam perdidisse: itinerari haud poterit nuda acinaci; neque
vaginam toto Argentorato, habilem inveniet.--Nullam unquam habui,
respondit peregrinus respiciens--seque comiter inclinans--hoc more
gesto, nudam acinacem elevans, mulo lento progrediente, ut nasum tueri
possim.
Non immerito, benigne peregrine, respondit miles.
Nihili aestimo, ait ille tympanista, e pergamena factitius est.
Prout christianus sum, inquit miles, nasus ille, ni sexties major fit,
meo esset conformis.
Crepitare audivi ait tympanista.
Mehercule! sanguinem emisit, respondit miles.
Miseret me, inquit tympanista, qui non ambo tetigimus!
Eodem temporis puncto, quo haec res argumentata fuit inter militem
et tympanistam, disceptabatur ibidem tubicine et uxore sua qui tunc
accesserunt, et peregrino praetereunte, restiterunt.
Quantus nasus! aeque longus est, ait tubicina, ac tuba.
Et ex eodem metallo, ait tubicen, velut sternutamento audias.
Tantum abest, respondit illa, quod fistulam dulcedine vincit.
Aeneus est, ait tubicen.
Nequaquam, respondit uxor.
Rursum affirmo, ait tubicen, quod aeneus est.
Rem penitus explorabo; prius, enim digito tangam, ait uxor, quam
dormivero,
Mulus peregrini gradu lento progressus est, ut unumquodque verbum
controversiae, non tantum inter militem et tympanistam, verum etiam
inter tubicinem et uxorum ejus, audiret.
Nequaquam, ait ille, in muli collum fraena demittens, et manibus
ambabus in pectus positis, (mulo lente progrediente) nequaquam, ait
ille respiciens, non necesse est ut res isthaec dilucidata foret. Minime
gentium! meus nasus nunquam tangetur, dum spiritus hos reget artus--Ad
quid agendum? air uxor burgomagistri.
Peregrinus illi non respondit. Votum faciebat tunc temporis sancto
Nicolao; quo facto, sinum dextrum inserens, e qua negligenter pependit
acinaces, lento gradu processit per plateam Argentorati latam quae ad
diversorium templo ex adversum ducit.
Peregrinus mulo descendens stabulo includi, et manticam inferri jussit:
qua aperta et coccineis sericis femoralibus extractis cum argento
laciniato (Greek), his sese induit, statimque, acinaci in manu, ad forum
deambulavit.
Quod ubi peregrinus esset ingressus, uxorem tubicinis obviam euntem
aspicit; illico cursum flectit, metuens ne nasus suus exploraretur,
atque ad diversorium regressus est--exuit se vestibus; braccas coccineas
sericas manticae imposuit mulumque educi jussit.
Francofurtum p
|