FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29  
30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   >>   >|  
olo ad Sarapim deferri.' 'mane' inquii puellae, 'istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis Cinna est Gaius, is sibi parauit. 30 uerum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta uiuis, per quam non licet esse neglegentem.' XI Furi et Aureli, comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, siue in Hyrcanos Arabesque molles, 5 seu Sacas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus colorat aequora Nilus, siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens monimenta magni, 10 Gallicum Rhenum [+]horribilesque ulti- mosque[+] Britannos, omnia haec, quaecunque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae 15 non bona dicta. cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens: 20 nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est. XII Marrucine Asini, manu sinistra non belle uteris in ioco atque uino: tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: quamuis sordida res et inuenusta est. 5 non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta uel talento mutari uelit: est enim leporum disertus puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos 10 exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non mouet aestimatione, uerum est mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Saetaba ex Hiberis miserunt mihi muneri Fabullus 15 et Veranius: haec amem necesse est ut Veraniolum meum et Fabullum. XIII Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di fauent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et uino et sale et omnibus cachinnis. 5 haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suauius elegantiusue est: 10 nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres C
PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29  
30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   >>   >|  



Top keywords:
puellae
 

illius

 

attuleris

 
trecentos
 

Catulli

 

sodalis

 
fratri
 

leporum

 

facetiarum

 
hendecasyllabos

exspecta

 

linteum

 

mutari

 
talento
 
disertus
 

quamuis

 

sinistra

 

uteris

 
tollis
 

tactus


postquam

 

aratro

 

Marrucine

 

lintea

 

neglegentiorum

 

sordida

 

inuenusta

 

credis

 

remitte

 

inepte


salsum

 

Pollioni

 
uenuste
 

inquam

 

noster

 
cenabis
 

cachinnis

 

omnibus

 

candida

 

puella


plenus

 

sacculus

 
unguentum
 

donarunt

 

Veneres

 
elegantiusue
 

suauius

 
contra
 
aranearum
 
accipies