FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39  
40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
iucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem. nunc audax caue sis, precesque nostras, oramus, caue despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te. 20 est uehemens dea: laedere hanc caueto. LI Ille mi par esse deo uidetur, ille, si fas est, superare diuos, qui sedens aduersus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis 5 eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi . . . . . . . lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte. * otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas 15 perdidit urbes. LII Quid est, Catulle? quid moraris emori? sella in curulei Struma Nonius sedet, per consulatum perierat Vatinius: quid est, Catulle? quid moraris emori? LIII Risi nescio quem modo e corona, qui, cum mirifice Vatiniana meus crimina Caluos explicasset, admirans ait haec manusque tollens, 'di magni, salaputium disertum!' 5 LIV Othonis caput oppido est pusillum, [+]et Heri[+] rustice, semilauta crura, subtile et leue peditum Libonis. * * * * * * * * * * at non effugies meos iambos * * * * * * * * * * si non omnia displicere uellem tibi et Fufficio seni recocto 5 * * * * * irascere iterum meis iambis inmerentibus, unice imperator. LV Oramus, si forte non molestum est, demonstres ubi sint tuae tenebrae. te campo quaesiuimus minore, te in Circo, te in omnibus libellis, te in templo summi Iouis sacrato. 5 in Magni simul ambulatione femellas omnes, amice, prendi, quas uultu uidi tamen serenas. [+]a uelte[+], sic ipse flagitabam, Camerium mihi pessimae puellae. 10 quaedam inquit, nudum reduc . . . 'en hic in roseis latet papillis.' sed te iam ferre Herculei labos est; tanto te in fastu negas, amice. non custos si fingar ille Cretum, (1a) non si Pegaseo ferar uolatu,
PREV.   NEXT  
|<   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39  
40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:
Catulle
 

moraris

 

molestum

 
uellem
 

Fufficio

 

displicere

 
recocto
 

imperator

 

Oramus

 
demonstres

inmerentibus

 

irascere

 

iterum

 
iambis
 
salaputium
 

disertum

 

Othonis

 

tollens

 
admirans
 

explicasset


manusque

 

oppido

 

Libonis

 

peditum

 

effugies

 

subtile

 

pusillum

 

rustice

 

semilauta

 

iambos


roseis

 

papillis

 
puellae
 

pessimae

 

quaedam

 
inquit
 

Herculei

 

Cretum

 

Pegaseo

 

uolatu


fingar

 

custos

 
Camerium
 

flagitabam

 

templo

 
libellis
 

sacrato

 
omnibus
 
Caluos
 
tenebrae