FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
hospes inaurata pallidior statua, qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis 5 audes, et nescis quod facinus facias? LXXXII Quinti, si tibi uis oculos debere Catullum aut aliud si quid carius est oculis, eripere ei noli, multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis. LXXXIII Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis: si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, 5 irata est: hoc est, uritur et loquitur. LXXXIV Chommoda dicebat, si quando commoda uellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. credo, sic mater, sic Liber auunculus eius, 5 sic maternus auus dixerat atque auia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leuiter, nec sibi postilla metuebant talia uerba, cum subito affertur nuntius horribilis, 10 Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios. LXXXV Odi et amo: quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior. LXXXVI Quintia formosa est multis, mihi candida, longa, recta est: haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego: nam nulla uenustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, 5 tum omnibus una omnis surripuit Veneres. LXXXVII Nulla potest mulier tantum se dicere amatam uere, quantum a me Lesbia amata mea es. nulla fides nullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. LXXXVIII Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit et abiectis peruigilat tunicis? quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? ecquid scis quantum suscipiat sceleris? suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys 5 nec genitor Nympharum abluit Oceanus: nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, non si demisso se ipse uoret capite. LXXXIX Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater tamque ualens uiuat tamque uenusta soror tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis cognatis, quare is desinat e
PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:
tamque
 

quantum

 

oculis

 
carius
 

formosa

 

Lesbia

 
Arrius
 

dicere

 

dixerat

 
Ionios

omnibus

 

sceleris

 

hinsidias

 
tantum
 
potest
 

mulier

 

Gellius

 

surripuit

 
Veneres
 

LXXXVII


LXXXIX

 

capite

 

amatam

 

cognatis

 

pulcerrima

 

singula

 

confiteor

 

candida

 

Quintia

 

multis


corpore

 

tenuis

 
ualens
 

desinat

 

uenustas

 
puellis
 

patruus

 

peruigilat

 

tunicis

 

patruum


abiectis

 

prurit

 
sorore
 

Oceanus

 

maritum

 
ultima
 

Tethys

 
suscipit
 
Nympharum
 
ecquid