FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
sse macer? qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, 5 quantumuis quare sit macer inuenies. XC Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando coniugio et discat Persicum aruspicium: nam magus ex matre et nato gignatur oportet, si uera est Persarum impia religio, natus ut accepto ueneretur carmine diuos 5 omentum in flamma pingue liquefaciens. XCI Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod te cognossem bene constantemue putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro; sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam 5 hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. et quamuis tecum multo coniungerer usu, non satis id causae credideram esse tibi. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni culpa est, in quacumque est aliquid sceleris. 10 XCII Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, uerum dispeream nisi amo. XCIII Nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo. XCIV Mentula moechatur. moechatur mentula certe. hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit. XCV Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno . . . . . . . . Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas, 5 Zmyrnam cana diu saecula peruoluent. at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris saepe dabunt tunicas. parua mei mihi sint cordi monimenta..., at populus tumido gaudeat Antimacho. 10 XCVI Si quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris accidere a nostro, Calue, dolore potest, quo desiderio ueteres renouamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolorei'st 5 Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. XCVII Non (ita me di ament) quicquam referre putaui, utrumne os an culum olfacerem Aemilio. nilo mundius hoc, niloque immundius illud, uerum etiam culus mundior et melior: nam sine dentibus hic: dentis os sesquipedalis, 5 gingiuas uero ploxeni habet ueteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunn
PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:
quicquam
 

dispeream

 

nostro

 
Lesbia
 

moechatur

 

Zmyrna

 
monimenta
 

tunicas

 

scombris

 
dabunt

populus

 

interea

 

Antimacho

 
gaudeat
 
Hortensius
 

quingenta

 

tumido

 

mittetur

 
saecula
 

peruoluent


coepta

 

Zmyrnam

 

nonamque

 

penitus

 

Satrachi

 

morientur

 

Cinnae

 

Paduam

 

Volusi

 

annales


messem

 

denique

 
hiemem
 

ueteres

 

mundior

 
melior
 

dentibus

 

immundius

 

olfacerem

 

Aemilio


niloque

 

mundius

 
dentis
 

diffissus

 

qualem

 
meientis
 

rictum

 
praeterea
 
gingiuas
 
sesquipedalis