FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
sunt. omnia quae ingratae perierunt credita menti. quare iam te cur amplius excrucies? 10 quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis, et dis inuitis desinis esse miser? difficile est longum subito deponere amorem. difficile est, uerum hoc qua lubet efficias: una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, 15 hoc facias, siue id non pote siue pote. o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si uitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20 sei mihi surrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica uelit: ipse ualere opto et taetram hunc deponere morbum. 25 o di, reddite mi hoc pro pietate mea. LXXVII Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice (frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mei, atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona? eripuisti, heu heu nostrae crudele uenenum 5 uitae, heu heu nostrae pestis amicitiae. sed nunc id doleo, quod purae pura puellae suauia comminxit spurca saliua tua. uerum id non impune feres: nam te omnia saecla noscent, et qui sis fama loquetur anus. 10 LXXVIII Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx alterius, lepidus filius alterius. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet. Gallus homo est stultus, nec se uidet esse maritum, 5 qui patruus patrui monstret adulterium. LXXIX Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit quam te cum tota gente, Catulle, tua. sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum, si tria natorum suauia reppererit. LXXX Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella hiberna fiant candidiora niue, mane domo cum exis et cum te octaua quiete e molli longo suscitat hora die? nescio quid certe est: an uere fama susurrat 5 grandia te medii tenta uorare uiri? sic certe est: clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso labra notata sero. LXXXI Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti, bellus homo, quem tu diligere inciperes, praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:

Gallus

 

pulcer

 

bellus

 

eripuisti

 
alterius
 

frustra

 

suauia

 

nostrae

 

deponere

 

difficile


perierunt
 

ingratae

 
credita
 
Lesbia
 

Lesbius

 

patrui

 
patruus
 

monstret

 
adulterium
 
Catullum

natorum

 

reppererit

 

uendat

 

loquetur

 
Catulle
 
lepidus
 

filius

 

coniunx

 

lepidissima

 

fratres


amplius

 
quorum
 

LXXVIII

 

dulces

 

iungit

 
stultus
 

puella

 

amores

 
maritum
 

emulso


notata

 

miselli

 

clamant

 
Victoris
 

Nemone

 

moribunda

 

Pisauri

 

praeterquam

 

populo

 

potuit