FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391  
392   393   394   395   396   397   398   399   400   401   402   403   404   405   406   407   408   409   410   411   412   413   414   415   416   >>   >|  
sociata praestat et filium illum dei facit, quod ille naturaliter non fuit (Novatian's teaching is therefore like that of the Spanish Adoptionists of the 8th century), ut principalitas nominis istius 'filius dei' in spiritu sit domini, qui descendit et venit, ut sequela nominis istius in filio dei et hominis sit, et merito consequenter his filius dei factus sit, dum non principaliter filius dei est, atque ideo dispositionem istam anhelus videns et ordinem istum sacramenti expediens non sic cuncta confundens, ut nullum vestigium distinctionis collocavit, distinctionem posuit dicendo. 'Propterea et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei'. Ne si distributionem istam cum libramentis suis non dispensasset, sed in confuso permixtum reliquisset, vere occasionem haereticis contulisset, ut hominis filium qua homo est, eundum et dei et hominis filium pronuntiare deberent.... Filius dei, dum filium hominis in se suscepit, consequenter illum filium dei fecit, quoniam illum filius sibi dei sociavit et iunxit, ut, dum filius hominis adhaeret in nativitate filio dei, ipsa permixtionem foeneratum et mutuatum teneret, quod ex natura propria possidere non posset. Ac si facta est angeli voce, quod nolunt haeretici, inter filium dei hominisque cum sua tamen sociatione distinctio, urgendo illos, uti Christum hominis filium hominem intelligant quoque dei filium et hominem dei filium id est dei verbum deum accipiant, atque ideo Christum Iesum dominum ex utroque connexum, et utroque contextum atque concretum et in eadem utriusque substantiae concordia mutui ad invicem foederis confibulatione sociatum, hominem et deum, scripturae hoc ipsum dicentis veritate cognoscant". c. 21: "haeretici nolunt Christum secundam esse personam post patrem, sed ipsum patrem;" c. 22: "Cum Christus 'Ego' dicit (John X. 30), deinde patrem infert dicendo, 'Ego et pater', proprietatem personae suae id est filii a paterna auctoritate discernit atque distinguit, non tantummodo de sono nominis, sed etiam de ordine dispositae potestatis ... unum enim neutraliter positum, societatis concordiam, non unitatem personae sonat ... unum autem quod ait, ad concordiam et eandem sententiam et ad ipsam charitatis societatem pertinet, ut merito unum sit pater et filius per concordiam et per amorem et per dilectionem. Et quoniam ex patre est, quicquid illud est, filius est, manente tamen distinctione ... denique novit hanc concordiae unitatem est apostolus Paulus cum personaru
PREV.   NEXT  
|<   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391  
392   393   394   395   396   397   398   399   400   401   402   403   404   405   406   407   408   409   410   411   412   413   414   415   416   >>   >|  



Top keywords:

filium

 

filius

 
hominis
 

nominis

 

concordiam

 

hominem

 

patrem

 

Christum

 

utroque

 

nolunt


unitatem

 
merito
 
quoniam
 

haeretici

 
dicendo
 

consequenter

 

istius

 

personae

 

verbum

 

secundam


personam

 

accipiant

 

Christus

 

scripturae

 
utriusque
 

substantiae

 
concordia
 

intelligant

 

connexum

 

quoque


contextum

 
invicem
 

dicentis

 

veritate

 

concretum

 
sociatum
 

foederis

 
dominum
 

confibulatione

 

cognoscant


distinguit

 

amorem

 
dilectionem
 

pertinet

 

societatem

 
eandem
 

sententiam

 
charitatis
 

quicquid

 

concordiae