FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>  
sedulam ponendam esse operam, ut edoceantur fideles ne haereticorum ductu hanc cum iisdem haereticis et schismaticis societatem ineant. Non dubitant profecto Eminentissimi Patres Cardinales una mecum praepositi Sacrae Inquisitioni, quin istius regionis Episcopi pro ea, qua eminent, caritate et doctrina omnem iam adhibeant diligentiam ad vitia demonstranda, quibus ista Societas scatet, et ad propulsanda quae secum affert pericula: nihilominus muneri suo deesse viderentur, si pastoralem eorumdem Episcoporum zelum in re adeo gravi vehementius non inflammarent: eo enim periculosior est haec novitas, quo ad speciem pia et de christianae Societatis unitate admodum sollicita videtur. Fundamentum cui ipsa innititur huiusmodi est quod divinam Ecclesiae constitutionem susque deque vertit. Tota enim in eo est, ut supponat veram Iesu Christi Ecclesiam constare partim ex romana Ecclesia per universum orbem diffusa et propagata, partimvero ex schismate photiano et ex anglicana haeresi, quibus aeque ac Ecclesiae romanae unus sit Dominus, _una fides_ et unum baptisma. Ad removendas vero dissensiones, quibus hae tres christianae communiones cum gravi scandalo et cum veritatis et caritatis dispendio divexantur, preces et sacrificia indicit, ut a Deo gratia unitatis impetretur. Nihil certe viro catholico potius esse debet, quam ut inter Christianos schismata et dissensiones a radice evellantur, et Christiani omnes sint _solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis_ (Ephes, 4). Quapropter Ecclesia Catholica preces Deo O. M. fundit et Christifideles ad orandum excitat, ut ad veram fidem convertantur et in gratiam cum Sancta Romana Ecclesia, extra quam non est salus, eiuratis erroribus, restituantur quicumque omnes ab eadem Ecclesia recesserunt: imo ut omnes homines ad agnitionem veritatis, Deo bene iuvante, perveniant. At quod Christifideles et ecclesiastici viri haereticorum ductu, et quod peius est, iuxta intentionem haeresi quammaxime pollutam et infectam pro christiana unitate orent, tolerari nullo modo potest. Vera Iesu Christi Ecclesia quadruplici nota, quam in symbolo credendam asserimus, auctoritate divina constituitur et dignoscitur: et quaelibet ex hisce notis ita cum aliis cohaeret ut ab iis nequeat seiungi: hinc fit, ut quae vere est et
PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>  



Top keywords:

Ecclesia

 

quibus

 

unitate

 

christianae

 

Christifideles

 

Ecclesiae

 

Christi

 

haeresi

 

preces

 

dissensiones


haereticorum
 

veritatis

 

caritatis

 
unitatem
 

spiritus

 

vinculo

 

communiones

 

scandalo

 
fundit
 

Catholica


servare

 

Quapropter

 
impetretur
 

unitatis

 

orandum

 
gratia
 

potius

 

catholico

 

Christianos

 

sacrificia


divexantur
 

solliciti

 
Christiani
 
indicit
 

schismata

 

radice

 

evellantur

 

dispendio

 

Sancta

 

symbolo


credendam
 

asserimus

 

divina

 

auctoritate

 
quadruplici
 

tolerari

 

potest

 

constituitur

 

dignoscitur

 
seiungi