FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>  
et ordo susdeque vertitur, et omnimode perturbatur. Neque ut vetus ipsorum mos erat, id praestare tantum nituntur libris magno apparatu scientiae elaboratis, sed et parvis, qui minimi veneunt libellis, et per publicas, atque ad hoc confectas ephemerides, ut non litteratis modo et scientibus virus illud insinuent, sed rudioris ejusque et infimi populi fidem, simplicitatemque corrumpant. Qui autem super gregem Christi vigilias agunt legitimi Pastores, ut hanc perniciem a populis sibi commissis avertant ad Sacram Indicis Congregationem quoscumque ex iis libris de more deferunt zelo adlaborantes, ut Romanae Sedis habito judicio, et proscriptione a vetita lectione talium librorum fideles deterreant. Neque iis difficilem se praebuit, et praebet S. Congregatio, quae quotidianam operam studiumque impendit, ut officio sibi a Romanis Pontificibus demandato satisfaciat. Quia tamen ex toto Christiano Orbe increbrescentibus denuntiationibus praegravatur, non id praestare perpetuo valet, ut promptum et expeditum super quavis causa ferat judicium: ex quo fit, ut aliquando serotina nimis sit provisio, et inefficax remedium, cum jam ex lectione istorum librorum enormia damna processere. Ad hoc incommodum avertendum non semel Romani Pontifices prospexerunt, et ut aliarum aetatum exempla taceamus, aevo nostro per S. M. Leonem XII. Mandatum editum est, sub die 26 Martii 1825, ad calcem Regularum Indicis insertum, et hisce litteris adjunctum, vi cujus Ordinariis locorum praecipitur, ut libros omnes noxios in sua dioecesi editos, vel diffusos, propria auctoritate proscribere, et e manibus fidelium avellere studeant. Cum autem hujus Apostolici Mandati provida constitutio praesentibus fidelium necessitatibus, et tuendae doctrinae morumque incolumitati optime respondeat, Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae IX. placuit ejus memoriam esse recolendam, tenorem iterum vulgandum et ab Ordinariis locorum observantiam exigendam, quod excitatoriis hisce nostris litteris, nomine et auctoritate Apostolicae Sedis sollicite praestamus. Queis si debita obedientia respondeat (sicuti pro certo habemus), gravissima mala removentur in iis praesertim dioecesibus, in quibus promptae coercitionis urgeat necessitas. Ne vero quis praetextu defectus jurisdictionis, aut alio quaesito col
PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>  



Top keywords:

fidelium

 
auctoritate
 

Ordinariis

 
locorum
 

litteris

 

librorum

 
respondeat
 

lectione

 

praestare

 

libris


Indicis

 
studeant
 

Mandati

 

provida

 

constitutio

 

dioecesi

 

editos

 
propria
 

Apostolici

 

proscribere


manibus

 

avellere

 

diffusos

 

nostro

 

Leonem

 
editum
 
Mandatum
 

taceamus

 
Pontifices
 

Romani


prospexerunt
 

aliarum

 

exempla

 

aetatum

 
praesentibus
 

adjunctum

 

praecipitur

 

libros

 
insertum
 

Regularum


Martii

 
calcem
 

noxios

 

Domino

 

gravissima

 
habemus
 

removentur

 
dioecesibus
 

praesertim

 

debita